utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050320

Charter Number: 04050320
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Noverint universi presentis scripti inspectores quod sicut olim reverendi in Christo dominus Bertholdus abbas et conventus monasterii sancti Galli divine remunerationis intuitu indulserunt et permiserunt venerabilibus in Christo Adilheidi abbatisse et conventui monasterii de Maggenowe Cisterciensis ordinis ut possent et deberent licite emere seu donatum recipere de possessionibus monasterii sancti Galli usque ad decem mansos sicut in instrumento super hoc confecto clarius apparet ita prefate abbatissa et conventus confitentur se adeptas esse eosdem X mansos et insuper decem solidorum redditus pro quibus utique X sol licite obtinendis novum consensum memoratorum dominorum abbatis et conventus sancti Galli obtinuerunt confitentes se nomine monasterii sui debere de mansis eisdem solvere pro annuo censu monasterio sancti Galli duas libras cere et totidem libras thuris in festo eiusdem sancti Galli Sunt autem hec bona in quibus prefati decem mansi continentur Egglinsrieth et Selratsrein integra curia tota dicta Birnowe Mulowe curia tota in Riccimbach prope Wile quidam agri et quedam prata et nemora in Tobile curia dicta an dir Steige in Vtziwiler quidam agri an dir Egge agri quidam et silve in Zuccinrieth dimidia scopoza in Swarzinbach tres scopoze in Gandirswilla curia que fuit quondam Hainrici pincerne de Landegge et curia dicta Kinzinowe cum quatuor mancipiis eidem attinentibus videlicet Adilheide et tribus filiis eius Conrado Heinrico et Walthero Et quoniam diversa instrumenta super bonis prescriptis sicut successive ipsi monasterio acquisita sunt confecta fuerunt placuit et expedire videbatur ut omnibus bonis illis uno contextu sicut hic prescriptum est annotatis instrumenta illa omnia et singula ex parte dicti monasterii exhiberentur monasterio sancti Galli illo excepto in quo sicut supra dictum est de decem mansis obtinendis permissio continetur Huius itaque tenoris duo facta sunt paria unum remanens apud sanctum Gallum sigillatum unico sigillo abbatisse videlicet de Maggenowe reliquum apud monasterium de Maggenowe sigillatum duplici sigillo domini abbatis scilicet et conventus monasterii sancti Galli Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCLX indict III kl maii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter