Charter Document - 04050341
Charter Number: 04050341
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine domini amen Ego Vol dei gratia abbas monasterii sancti Johannis in Tvrtal omnibus in Christo fidelibus salutem et in domino caritatem et notitiam rei geste Quia facta hominum propter vite brevitatem et temporis prolixitatem seu durationem a memoria faciliter elabuntur cautum est et rationi consonum ipsa ne in dubium revocentur autentice scripture testimonio perennari Noverint igitur presentes et posteri quod ego de consensu capituli nostri concessi feodum quod dicitur Brvodirswendi hominibus hic notatis videlicet Bertoldo in Curia in villa que dicitur Gvbelon et Cvonrado dicto Molendinatori Walthero de Poumario et Heinrico dicto Risin et Adilheide vidue de Pomario et filiis et filiabus eorundem nomine quod dicitur erbelen pro censu memorato videlicet pro XXVIII solidis Constanciensis monete quos presentare debent in festo Martini ad ecclesiam Nesselovve Acta sunt hec apud sanctum Johannem anno domini MCCLXI indict V Et ut hec infeodatio a me vel ab aliquo successore meo possit infringi presens scriptum feci sigillo meo sigillari Testes qui interfuerunt sunt hii Wernherus custos sancti Petri Johannes custos sancti Johannis Burchardus gerens vicem plebani in Cella sancti Petri C presbiter dictus de sancto Gallo Rvodolfus plebanus in Kalkerrvn magister Bvrchardus dictus Cellerarius et W filius suus Arnoldus de Hemberch Albertus dictus Prepositus Waltherus et Dietricus fratres carnales de Liehtunsteige Watherus vz dem Wille Diethelmus dictus Steko Cvonradus de Nesselovve et alii quam plures