utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050387

Charter Number: 04050387
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1004
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus Francorum et Longobardorum divina favente clementia rex Omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum + pie devotioni pateat quod venerabilis abbas monasterii sancti Galli Burchardus nomine ad nos venit nostris obtutibus presentans precepta beate memorie senioris et antecessoris nostri tercii videlicet Ottonis imperatoris augusti aliorumque regum et imperatorum in quibus scriptum inveniebatur qualiter ipsi prescriptum coenobium et res omnes illuc aspicientes sub regias et imperatorias emunitates sue tuitionis suscepissent Pro rei tamen firmitate petiit celsitudinem nostram ut nos denuo id ipsum faceremus Eius petitioni pie assensum prebentes simulque predecessorum nostrorum constituta sub immunitate sancti loci perpendentes precipimus et statuimus ut prefatum monasterium ea immunitate subsistat sicut cartarum textus eidem loco conscriptarum enuntiat ut videlicet monachi in ipso monasterio convenientes secundum regulam sancti Benedicti abbatis inter se eligendi licentiam habeant preposita tamen in omnibus regia electione et ut idem monasterium cum personis intrinsecus vel forinsecus sibi coherentibus terris quoque cultis et incultis ad se iuste donative ac legaliter pertinentibus nostro nostrorumque successorum post deum et sanctos eius mancipatui subiectum nullius superioris aut inferioris persone difficultate turbetur aut cuiuscumque preceptionis sive districtionis molestiam patiatur Sed liceat ipsi abbati sine ullius contradictionis obstaculo monachos suos regulariter regere familie precipere res monasterii ordinare intus seu foris omnia iuxta consilii sui provisionem decenter congrue et utiliter gubernare Negotia etiam causeque monasterii quando necessitas occurrit per coactum exigantur iuramentum ipsius monasterii officialibus et advocatis in exigendis circumcirca eiusdem loci rebus ius sibi a nobis concessum habentibus Igitur ut predictum est sub nostre tuitionis immunitate locus prenotatus subsistens ab omni aliene inquisitionis seu exactionis molestia securus permaneat ut dei servitoribus inibi degentibus pro nobis et regni nostri stabilitate sine aliqua forinseca inquietudine omnipotenti deo iugiter liceat supplicare Et ut hoc nostre concessionis preceptum per futuri temporis curricula ratum perseveret manu nostra illud assignantes firmavimus sigillique nostri inpressione insigniri iussimus + Signum domni Heinrici invictissimi regis + + Egilbertus cancellarius vice Uuilligisi archicapellani recog + Data XV kl iul anno dominice incarnationis MIIII indict I anno vero domni Heinrici secundi regis III Actum in Zurich in dei nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter