Charter Document - 04050412
Charter Number: 04050412
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Cum vita brevis memoria labilis stabili volvantur instabilitate mandanda videntur literarum apicibus digna memorie Notum sit igitur omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus quod ego Otto de Richinbach servos meos quos manu potestativa libere tenui pro remedio anime mee ac parentum meorum beato Gallo tradidi In hac vero tradicione ius fori et omnem iusticiam liberorum negotiatorum eos habere sanctivi et ne ab aliquo abbatum cuiquam in beneficium possint concedi aut quoquo modo a cenobio alienari presentis scripti [p]ri[v]ilegio communivi Sunt autem hi quos nominatim exprimendos censui Heimo Gisela Sviger Adelheit Petir Irmburc Sviger Heinrich Heilwihc Ovlrich Heinrich Covnrat Gerdruth Itah Heilwich Guota Heinrich Ita Adelheit Gerdruth Otto Ruodolf Diethelm Covnrat Albreth Covnrat Sifrit Adelheit et filia eius Lugart et filius eius Ovdalrich Acta sunt hec anno incarnationis dominice MCLIXX epact I concurrt III indict II sub Friderico Romanorum inperatore et Ovdalrico abbate cenobio tunc temporis presidente et Rovdolfo comite advocato et his testibus presentibus Predicto abbate Ov Hartnido preposito et omnibus fratribus de choro et ministerialibus Pertolto de Chapillo Diethelmo iudice Rovdolfo pincerna Walthero de Strubuncello Egelolfo de Curia et filiis suis Covnrado Odalrico Covnrado chamerare Rovdolfo de Golda Ovdalrico filio Gundelos Heinrico Scorano et his civibus Egelolfo de Ira et fratre suo Rovperto Hermanno Richelmo Heinrico Muterscino Heinrico Occello et filiis suis Egelolfo Ovdalrico et aliis quam plurimis