Charter Document - 04050426
Charter Number: 04050426
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1207
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1207
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
[] episcopo [] preposito sancti Lucii et [] scolastico Curien[sibus] Accedens olim ad presentiam nostram dilectus filius H pauper presbyter humili nobis insinuatione monstravit quod cum VI et Ha Constantienses canonici eum super ecclesia de Rapre[swile] ad quam fuerat legitime presentatus contra iustitiam molestarent idem presbyter ad abbatem de Capella et coniudices eius super hoc litteras apostolicas inpetravit coram quibus cum multa fuissent hinc inde proposita metu demum adverse partis ad sententie calculum procedere noluerunt sicut ipsi per suas nobis litteras intimarunt Quare presbyter ipse ad nostram audientiam appellavit festum beatorum Philippi et Iacobi proximo tunc preteritum sue terminum appellationi prefigens Unde nos vobis dedimus in mandatis ut si constaret memoratum presbyterum nullum habentem ecclesiasticum beneficium ad prefatam ecclesiam misse canonice presentatum non obstante institutione alterius qui alia dicebatur ecclesiastica beneficia possidere ipsum faceretis de illa sublato appellationis obstaculo investiri Verum sicut tu frater episcope per tuas nobis litteras intimasti licet eiusdem presbyteri adversarium constitisset alia ecclesiastica beneficia obtinere quia tamen obiectum extitit quod dictus presbyter litteras prelibati mandati per falsi suggestionem et suppressionem obtinuerat veritatis eodem adversario sedem apostolicam appellante procedere ad sententiam distulistis Cum igitur dictus presbyter denuo propter hoc ad presentiam nostram accedens diu suum expectaverit adversarium qui appellationem quam interfecerat non est aliquatenus prosecutus compatientes eiusdem laboribus et expensis discretioni vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus quatinus si constiterit prefato presbytero ex presentatione illa ius in illa fuisse ecclesia acquisitum non obstante quod prelibatas litteras ad falsi suggestionem per suppressionem veritatis dicitur impetrasse cum hanc formam tamquam consonam iuri communi falsitatis expressio vel suppressio veritatis nequeat immutare secundum mandatum earum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo in ipso negotio procedatis contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo sollicite provisuri ut cum adversarius sepe dictus post litteras secundo a nobis per presbyterum eundem obtentas possessionem ipsius ecclesie occupasse dicatur si secundum formam mandati nostri presbyterum ipsum de illa contigerit investiri amoto ab ipsa tam eo quam alio quolibet illicito detentore faciatis dictum presbyterum ipsius pacifica possessione gaudere in eos qui se temere ducerent opponendos canonicam promulgando censuram prefatum nichilominus adversarium ad debitam restitutionem fructuum subtractorum eidem presbytero faciendam per eandem censuram appellatione postposita compellentes Sic autem mandatum apostolicum impleatis quod decetero pro defectu vestro predictum pauperem non oporteat ad sedem apostolicam laborare vos quoque non possitis de negligentia reprehendi Depositiones vero testium quas nobis super ipso negotio transmisistis vestre discretioni remittimus ut tam secundum ea que super eodem negotio sunt deposita quam secundum illa que legitime deponentur in causa ipsa canonice procedatis Nullis litteris [] Quod si non omnes [] tu frater episcope [] Dat Lat[erani] XIIII kl maii anno decimo