utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060031

Charter Number: 04060031
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1268
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
B dei gratia sancti Galli abbas universis presens scriptum intuentibus salutem et noticiam subscriptorum Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore litterarum ac testium debent memorie commendari Quapropter noverint universi quod Rvodolfus dictus Blaser resignavit voluntarie in manus nostras bonum suum in Blaserberg scopozam in Vrimanhus et census quosdam ibidem sibi pertinentes cum omnibus iuribus et attinentiis eorum que a monasterio nostro tenebat in feudum nosque eadem bona omnia concessimus Engildrudi uxori sue et proli eorundem tenenda titulo feudali ad instantiam eiusdem R Quo facto eadem Engildrudis dicta feuda sua paravit sive legavit eidem marito suo per manus nostras si ei supervixerit rehabenda Pepigit autem prefatus R expresse quod licere sibi debeat quandocumque voluerit de scopoza et censibus in Vrimanhus prenominatis celebrationem anniversarii ordinare Preterea idem R legavit sive paravit memorate uxori sue per manus nostras predium suum in Ediloswiler totum tenendum eo pacto quod dicitur libgedinge In quorum omnium evidentiam et robur perpetuo valiturum nos presens scriptum sigilli nostri appensione fecimus communiri Act apud sanctum Gallum in curia nostra anno domini MCCLXVIII III kl augusti Testes interfuerunt Ysaac capellanus sancti Oswaldi magister Michahel phisicus item R Gielo et H filius suus de Glatteburg Vol et C de Ramswag C de Grimminstein Egil et Walth fratres de Altstetin et C clericus frater eorum Wal de Lindinberg Wal de Williberg Wer Boemus Heinr de Geizberg milites item Vol de Einwiler Baldebertus dictus Shoran Heinr Boler Ger Blarrer Cristanus Magister Coquine et Johs filius eius C Dispensator R Gerungus Egil et Vol Fullerii Johs Ovgili Vol Lesti Vol Phosili Egil Blarrer R Crettili Hugo Kovfman Arnoldus Studer Gvotmannus Heinr Treffer et alii quam plures
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter