Charter Document - 04060036
Charter Number: 04060036
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Reverendis dominis et in Christo plurimum honorandis B dei gratia abbati R preposito per Burgundiam totique conventui monasterii sancti Galli Rodolfus nobilis de Balma de pago Burgundie devotam et paratam semper ad omnia voluntatem Dignum est ut qui a deo multa recipiunt in rebus et personis ob que ad gratiarum tenentur merito actiones in Signum recompensationis si non in totum quod utique impossibile esset saltem in partem aliquam de suis in usus divinos dedicent per que apud deum per ipsius ministros in perpetuum sui memoria habeatur Hinc est quod cum ego divino compunctus amore aliqua pro remedio anime mee intenderem ordinare inter cetera cogitavi quandam decimam me tenere sitam in villa Rorbach per quam commodius mee posset satisfieri voluntati Intellexi etiam quandam capellam esse apud sanctum Gallum que dicitur Sepulcrum Domini continuo tamen altaris ministerio carentem ubi satis congrue meo proposito satisfacere cogitavi ea ratione quod cum a monasterio eodem tenuerim decimam prelibatam ad honorem eiusdem perpetuum fructus redigam decime memorate Quare cum sicut vestra mihi scripsit benignitas vos in eodem loco prebendam perpetuam statueritis dotando eam de redditibus monasterii vestri per quam prebendam sacerdos perpetuo in suprascripta capella domino deserviens valeat sustentari sepescriptam decimam dimidia pro parte in manus prepositi per Burgundiam mei domini feodalis libere resigno per presentes cedens ad manus eiusdem omni iuri feodali successivo vel etiam censuali immo generaliter et specialiter omni iuri quod ego vel heredes mei seu etiam successores quicumque aliquid iuris vel facti nobis in eadem decima vendicare possemus sub hac forma ut quicumque pro tempore de gremio monasterii sancti Galli preposituram per Burgundiam administrandam acceperit IIII lib[ras] Constantiensis monete capellano in predicta capella domino servienti de prefata decima ut dictum est dimidia persolvat annuatim infra octavam beati Galli ut per hoc idem capellanus apud deum memoriam mei agens veniam mihi precetur salutarem Reliqua vero pars eiusdem decime quam mihi quoad vitam meam retineo post obitum meum cedet ex integro monasterio sancti Galli Preterea cum IIII scopozas quarum tres site sunt in villa Rorbach quarta in loco qui dicitur in dem Wile a vobis et vestro monasterio pro annuo censu duorum solidorum iure teneam feodali ipsum censum de predictis scopozis cum duobus augmentavi solidis hec cum prefata decima tali conditione faciens ut predicta capella nulli persone de vestro conventu officianda aliquatenus conferatur sed honesto alicui sacerdoti qui ibidem personaliter et continue deo serviat nec sibi audeat aliquem vicarium subrogare qui etiam singulis septimanis pro mea et uxoris mee dicte Judenta ceterorumque mihi attinentium salute feria secunda pro defunetis et feria quinta pro vivis teneatur in perpetuum celebrare et hec aliis etiam diebus fiant cum predictis diebus non possunt fieri competenter Hanc etiam adicio conditionem salva reverencia vestra ut si quocumque titulo venditionis obligationis permutationis emphitheosis vel etiam cuiuslibet alterius per abbatem una cum capitulo vel etiam sine consensu eiusdem predictam medietatem decime vel integram post obitum meum alienari vel distrahi contingeret ad heredes meos seu successores legittimos omne ius revertatur quod ego ad presens in dicta decima habere dinoscor Ceterum volo ut predicta capella cum ipsam vacare contigerit infra decem ebdomadas nisi certa hoc impedierit necessitas conferatur et has conditiones inseri peto instrumento conficiendo super prebenda constituta vel constituenda capellano eidem capelle in dei nomine servienti Demum cum cautela bona sit et superhabundans non noceat salva pace vestra ordinando constituo ut si contra predictos articulos et piam ordinationem ausu temerario quis venerit vel observare contempserit predicta decima ad me et ad meos successores legittimos sine contradictione qualibet revertatur Ut autem hec firma maneant et in perpetuum inconcussa presens instrumentum meo sigillo communivi in testimonium premissorum Datum et actum in Castro Alpurren anno domini MCCLXIX mense ianuarii Et ut premissa maiori robore fulciantur ego Volricus nobilis de Balma frater carnalis predicti R nobilis de Balma grato occurrens assensu duxi proprium apponendum sigillum in testimonium predictorum