Charter Document - 04060040
Charter Number: 04060040
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis presentem paginam inspecturis Heinr prepositus Turicensis magister Vol dictus Wolfleipscho eius concanonicus iudices a reverendo patre ac domino E dei gratia episcopo Constantiensi deputati noticiam subscriptorum Dignum est rationi et equitati consonum ea que geruntur ut firma et illibata permaneant nec ab aliquo valeant impugnari scripture testimonio communiri Noverint igitur quos nosse fuerit oportunum quod lite mota inter reverendas in Christo [] abbatissam et conventum in Wrmispach ordinis Cisterciensis eiusdem diocesis super omnibus decimis tam personalibus quam aliis infra murum Bollingen contentis ex una et Heinr plebanum de Bollingen inferiori ex parte altera nos vocatis partibus auditis allegationibus et rationibus utrimque propositis inspectis iuribus et circumstanciis universis sententiando diffinimus et diffiniendo sententiamus dicto plebano agros sibi et ecclesie sue quondam per pie recordationis comitem de Raprechtswile pro dictis decimis collatos valentes annuatim IIII frusta debere eidem et dicte ecclesie loco dictarum decimarum perpetualiter remanere libere et pacifice possidendi Et quia cognovimus et veraciter intelleximus dictum murum Bollingen ultra priores limites postmodum protractum et extensum diffinimus sententialiter iudicando dicto plebano suisque successoribus annuatim in festo Galli II quar[talia] tritici mensure Turicensis per premissas sorores et conventum pro tali augmento decimarum preter agros premissos debere perpetualiter persolvi dictas sorores ab omnibus decimis infra muros Bollingen sicut nunc sunt perpetualiter diffinitive sententie calculo absolvimus et absolutas iudicamus In cuius rei testimonium duo instrumenta conscribi fecimus utrique parti uno remanente sigill[is] nostro videlicet prepositi et capituli nostri magistri Vol dicte abbatisse quo et conventus eius utitur et plebani de Bollingen consignita Actum Turegi III kl marcii anno domini MCCLXIX indict XII Testes sunt hii R plebanus de Bvrgilon R thesaurarius dictus Marcius magister C cantor Jo Schaflinus R et Jo fratres dicti de Kloton C de Vischetal R de Rvmilanch Hugo de Mvlimaton canonici Turicenses