Charter Document - 04060056
Charter Number: 04060056
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine domini amen Universis presencium inspectoribus R dei gratia comes Montisfortis salutem cum noticia subscriptorum Quoniam ex oblivione nascitur ignorancia decrevit sanctorum patrum auctoritas scriptis innodare ea que volumus firma et rata permanere Noscant igitur presentes ac posteri quibus presentes littere ostense fuerint quod nos R comes de Monteforti predium nostrum situm in Kaicharron videlicet vineam cum omnibus appendiciis curiam que dicitur der Babun Kint curiam dicti dez Torwartin et curiam dicti Tivvillins cum universis eisdem curiis attinentibus in montibus in planis silvis nemoribus arboribus pratis agris aglis cultis et incultis viis et inviis aqueductibus alpibus et aliis qualicumque modo nominatis omni iure proprietatis reverendo in Christo [] abbati sancti Iohannis ac conventui monasterii in Turtal legitima servata vendendi consuetudine pro xl marcis puri argenti vendidimus omni vexatione remota libere possidendo Est etiam taliter constitutum quod homines super eodem predio sedentes a nobis nostrisque heredibus ac ministerialibus deinceps omni lesione postposita sive calumpnia sedeant cum quiete predicto monasterio plenarie servituri preter statutum ius advocacie nostre cui dicti homines nobis et nostris heredibus debent existere obligati Quod si nos vel aliquis heredum nostrorum dyabolice inspirationis instinctu contra dicti predii donationem procedere attemptaverimus vel molestias inferre voluerimus preter per nominatum ius advocacie et cum de dicta lesione aut molestia ammoniti fuerimus et si memorato monasterio nolumus satisfacere aut ablata restituere obligavimus nos nostrosque heredes per censuram ecclesiasticam nomine pene vallate L marcas argenti sinceris sine contradictione qualibet reddituros Si vero dictum argentum infra spacium illius anni quo ammoniti fuerimus persolutum non fuerit subiungimus preterea nos ab episcopo illius terre cum tota familia anathematis gladio percussuros Testes autem qui huic rei cum fieret astiterunt et se subscribi fecerunt sunt hii Waltherus nobilis de Vaz E Boemus Dietricus dictus Heller C Scheid Ludiwicus de Monteforti R Wildebehaim milites R minister de Tuvirs Ber dictus Bart H minister de Tunnis Albertus de Buch Her theloniator et alii quam plures Et ut ista firma et rata permaneant et a nostris heredibus non cassentur presentem paginam sepe dicto abbati ac conventui damus in testimonium sigilli nostri munimine roboratam Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCLXX inditione XIII E littera dominicali