Charter Document - 04060057
Charter Number: 04060057
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis F Wil comites de Toggimburcg noticiam subscriptorum Quia omnium habere memoriam et in nullo errare potius divinitatis quam humanitatis existit ideo ad lites sopiendas et tollendammateriam calumpnie ea que geruntur scripture testimonio perhennantur Notum sit igitur presentibus et futuris quod Wernherus de Tunrethon miles mansum suum situm in curti prope castrum Spiegelbercg dictum ze Wingarten cum H ascripto glebe mansus predicti quem a nobis et fratruelibus nostris Dieth et Frid iure feodali actenus possedit proprietate ad nos spectante de nostro consensu legittimo et expresso sine dolo et fraudis scrupulo iusto venditionis titulo pro XX una marca et dimidia argenti ponderis Tvricensis quas sibi persolutas confitetur vendidit et tradidit abbati et conventui de Rvti ordinis Premonstratensis Constantiensis dyocesis libere et pacifice perpetualiter possidendum Nos quoque et dicti fratrueles nostri Diet et Fri dictis abbati et conventui in remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum proprietatem dicti mansus tradidimus et contulimus libere et expresse perpetuo possidendam Et ut dictus contractus firmus et illibatus permaneat nos et dicti fratrueles nostri D et F et Wern de Tunrethon prenotatus renuntiamus omni actioni exceptioni in integrum restitutioni edicto edito vel edendo privilegio impetrato vel impetrando et omni favori legum et canonum et omni iuri per quod et per que huiusmodi nostra donatio et venditio revocari possit aut etiam inpungnari In cuius rei testimonium presentem litteram sigillis nostris et D et F filiorum fratris nostri quondam dicti Karft et consanguinei nostri L senioris de Reginsbercg et magistri domus hospitalis Iherosolimitani sancti Johannis in Bvobinkon quo dictus miles de Tvnrethon utitur dictis abbati et conventui de Rvthi tradimus patenter communitam Testes autem hic subscribuntur frater Hiltbrandus magister domus hospitalis sancti Johannis in Tobil Jacobus de Nenzilingen C de Vtingen Al ab Egge H de Bvowile Vol de Goldelingen C camerarius Vol de Sirnache Datum Vcena anno domini MCCLXX indictione terciadecima