utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060067

Charter Number: 04060067
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender
Date: 1271
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Universis presentium inspectoribus Rudolfus de Habisburc et de Kiburc comes Alsatie lantgravius salutem et noticiam subscriptorum Gestorum veritas ne oblivionis caligine involvatur scripturarum consuevit testimoniis precaveri Nosce itaque cupimus universos quod cum olim avunculus noster clare memorie Hartmannus comes senior de Kiburc omnia feoda sua que a diversis tam ecclesiasticis quam secularibus personis tenebat nobis liberaliter concedere voluisset retinuit sibi expresse feoda illa omnia que tenebat a monasterio sancti Galli de quibus nichil in nos transferre voluit nee etiam nos aliquid iuris nobis in eisdem competere dicebamus sicut in nostris patentibus litteris quas venerabili domino nostro Ber dei gratia abbati eiusdem monasterii super hoc dedimus fuimus tunc confessi Sane obeunte tandem memorato comite avuneulo nostro orta fuit inter prenominatum dominum abbatem et nos dubietatis et questionis materia super eo videlicet que feoda deberent sancti Galli monasterio pertinere De quo demum per nobilem Walter de Clingin a nobis communiter electum fuimus amicabiliter expediti Sunt enim ista bona videlicet advocatia ecclesie in Ittingin cum omnibus suis pertinentiis curia in Celle cum omni iure et suis pertinentiis Que sunt hec et alia bona de quibus questio vertebatur curia in Welnowe que vulgo dicitur Sweichof curia in dem Se curia in Erisperc curia in Hirsegarton vocabulo eodem Sweichof nuncupate item Hurnen item Heingartsegge item molendinum Zengi item curia quedam in Burc item apud Obrunlangenhart curia et mansus unus item quoddam bonum apud Gartin item Raemis Muli item advocatia apud Teilanc item advocatia apud Madoltswile item apud Erinchon quicquid est subtus viam seu stratam item curia in Lindowe cum suis pertinenciis item quedam pars suburbii in Vstir item curia celleraria in Sehein cum suis pertinentiis quicquid est situm odem bache item Sehein superior item Guntringin item curia in Sultze que mit olim domini de Bichelnse item Wiscenanc Que omnia bona supradicta antedicto monasterio sancti Galli libere vacare nec aliquid iuris nobis in eisdem competere sponte et publice presentibus confitemur Denique memoratus dominus abbas pro vassallatu nostro et ut fidelitatis homagium sibi et monasterio suo ad que antea non tenebamur faceremus nos de possessionibus in Wiscenanc et curia de Sultze ac generaliter de omnibus feodis tam in istis bonis quam aliis que vulgo manlehin dicuntur ex morte supradicti avunculi nostri prefato domino nostro abbati ac suo monasterio vacantibus decrevit liberaliter infeodandos non obstante tractatu quolibet sive litteris quibuslibet que ante datam presentium a quibuscumque tradite fuerint quas per presentes penitus irritamus In quorum omnium robur firmum et evidens testimonium supradicto domino nostro abbati suoque monasterio presentes litteras tradidimus sigillorum venerabilium dominorum E dei gratia episcopi et capituli Constant[iensis] ac nostri munimine roboratas Testes sunt H prepositus sancti Stephani in Constantia Ber custos de Houhinvels magister Walko decanus Constantiensis Wal de Clingin C de Wartenberc nobiles Bur de Wida H dapifer de Diezinhouin R Giel Eber de Bichilnse R de Rorschach Her et Beringerus de Landenberc H de Bernegge et quidam alii clerici et laici Dat apud Badin anno domini MCCLXXI XVII kl august
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter