utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060085

Charter Number: 04060085
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Hainricvs dei gratia abbas sancti Galli omnibus presentes litteras inspecturis salutem cum notitia subscriptorum Ne acta presentium in oblivionis exitum processu temporis elabantur expedit ea scripture testimonio commendari Noscant igitur universi quod cum Conradus de Oberndorf decimam quandam quam in parochie Argun terminis idem Conradus a discreto viro magistro Conrado de Brende tenebat in feodum dilectis in Christo magistro B scholastico Walthero de Laubegge m[agistro] H de Capeila ac m[agistro] VI dicto Spul canonicis ecclesie sancti Joannis Constantien[sis] nomine ipsius ecclesie pro quinque marcis argenti vendiderit iidem canonici nostrum super hac emptione consensum requirentes Utpote quia nostra intererat cum dictus m[agister] Conradus de Brende de ipsa a nostro monasterio fuerat infeodatus ab antiquo contractum huius petierit a nobis humiliter ratificari Nos igitur attendentes quod dicta decima vix aut nunquam ad nostrum posset redire monasterium favore etiam novelle plantationis dicte ecclesias rationabiliter moti contractum huiusmodi recepta resignatione a dicto m[agistro] Conrado decime supradicte prsesentibus ratificamus ipsam decimam in ecclesiam sancti Joannis predictam consensu nostri conventus accedente transferendo presentibus pleno iure salvo nobis in recognitionem dominii censu annuo unius fertonis cere in festo beati Martini annis singulis persolvendo In cuius rei testimonium presentes litteras damus eisdem sigillorum nostrorum nostrique conventus robore comunitas Datum Constantie VIII calen feb anno domini MCCLXXIII indictione prima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter