Charter Document - 04060096
Charter Number: 04060096
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspectoribus Dethelmus comes de Thoggenburch noticiam subscriptorum Ut ea que rite aguntur firma et stabilia perseverent expedit ut scripture testimonio commendentur Noverint igitur universi quos nosce fuerit oportunum quod ego receptis sex libris denariorum monete Constantiensis a dilecto in Christo Henrico de Denking[en] canonico ecclesie sancti Johannis Constant[iensis] nomine eiusdem ecclesie rogatu ipsius [] dictum Sutorem et [] uxorem ipsius cum pueris eius habitis et habendis residentes in possessionibus dicti H ze dem Harde qui homines michi iure pertinent proprietatis viris discretis Cvonrado et Henr fratribus suis civibus Constantiensibus dictis de Denking[en] presentibus in feodum concedo omni iure feodali libere possidendos nichil michi aut heredibus meis in ipsis hominibus reservando eo solo excepto quod si forte michi vel heredibus meis visum fuerit expedire ut dictas sex libras eidem H vel ecclesie restituam antedicte hiis restitutis hec ad me vel ad meos heredes infeodacio revertatur ita tamen quod ante restitucionem illarum sex librarum ego nec mei aut etiam parentes mei prefatis hominibus precipere habeam aut mandare vel etiam in aliquo molestare Ad warandiam etiam eorundem hominum nichilominus me et meos heredes obligo per presentes renuncians omni iuris auxilio canonici et civilis exceptionique pecunie non numerate omnibusque aliis exceptionibus per quas presens contractus posset aliquatenus viciari In huius rei testimonium presentes litteras eidem do sigilli mei munimine roboratas Act et dat Constantie in cimiterio sancti Stephani Constantiensis proxima feria quinta ante Mathie apostoli presentibus Walthero ministro civitatis Constantiensis Rvodolfo Rvhen dictis Johiler Rudolfo et Hen fratribus de Altorf Cvonrado Azon civibus Constantiensibus et [] ministro dicti comitis et aliis pluribus fide dignis anno domini MCCLXXV indict quarta