utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060105

Charter Number: 04060105
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Universis presentium inspectoribus ego Diethelmus comes iunior dictus de Tokkenburg noticiam subscriptorum Quoniam circa ea in quibus maius vertitur et verti potest periculum cautius est agendum hinc est quod ego novissima mea pre oculis habens et hoc dictum apostoli qui seminat in lacrimis in gaudio metet vitam scilicet eternam devota mente adtentius adtendens in salutem et remedium animarum mei videlicet et omnium parentum meorum donavi sacre domui Ierosolimitane in Tobel omnia bona mea propria et universa quecumque alia ad me spectantia precipue homines [] bona mea sita niderthalp Gunzenbach item ius patronatus ecclesiarum in Merewilr et in Tuffenbrunnen cum omnibus iuribus et adtinentiis suis necnon generaliter omnia tam mobilia quam immobilia que ad me quocumque titulo spectabant vel spectare poterant libere et absolute fratribus predicte domus perpetuo possidenda resignans in manus ven[erandi] in Christo fratris H dicti de Liehtensteige commendatoris domus eiusdem et vicem tunc temporis magistri insuperiori Alem[ania] gerentis bona predicta cum omnibus iuribus eorum quoad proprietatem et usu fructum adiciens et promittens bona fide de ceteris bonis feodalibus adhuc habitis una cum prelibatis prefate domui donacione inter vivos traditis me nichil omnino nisi commendatoris et fratrum qui pro tempore fuerint ad id requisito et habito consilio et consensu nunc vel in posterum perpetratorum Ad que singula et universa secundum formam prehabitam omni legalitate et stipulatione qua debui et debeo presenti me instrumento vera fide me obligavi et obligo observanda Hec acta sunt anno domini MCCLXXVI in die Stephani in domo dicta Bubenkon presentibus domino Her de Bonstetten Turgowie vicelantgrauio domino Vol de Rusekke et domino H de Sehen militibus item Nych de Ottinkon nobile [] marscalco Jac de Rampach et H fratre suo necnon Rvo de Wagen civibus de Raprehtswilr item Vol de Wezzinkon [] quam pluribus personis honestis et fide dignis Preterea tenore presentium profiteor et universos quos novisse ac nosce fuerit oportunum scire cupio quod dilecta in deo domina Elyzabeth mater mea per manum et consensum meum plenum et expressum similiter prefate domui dotem suam Rotenfluch cum hominibus et omnibus suis appendiciis et iuribus item omnes suas pensiones que vulgariter dicuntur lipgedinge necnon cetera bona sua universa que eam contingebant ea in manus predicti commendatoris resignando libere contulit et donavit Acta vero hec in die Hylarii anni item domini MCCLXXVI presentibus domino Eber de Michelnse domino Wezzelone de Blidegge domino H de Sehen militibus [] iterum personis fide dignis publico in iudicio in Frowenvelt presidente ibidem domino Her de Bonstetten Turgowie vice lantgravio In predictorum igitur omnium evidentiam sigillum meum una cum sigillis testium propria habentium duxi presentibus appendendum Nos testes prescripti rogatu prefati nobilis D de Tokkenburg sigilla nostra qui habemus propria in testimonium premissorum quibus interfuimus duximus presentibus adpendenda Nos vero qui propria non habemus sigillis contestium nostrorum contenti sumus in hac parte
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter