Charter Document - 04060109
Charter Number: 04060109
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Diethelmus miles dictus de Windeche omnibus presencium inspectoribus noticiam subscriptorum Noverit universitas vestra quod ego possessiones meas in Lucheswile reverendis in Christo domino [] abbati et conventui sancti Johannis ordinis beati Benedicti vendidi et contradidi iusto titulo vendicionis pro decem marcis argenti libere ac pacifice possidendas renuncians pro me et omnibus heredibus meis omni actioni seu repeticioni necnon auxilio vel consilio iuris canonici vel civilis ex quibus predictis domino [] abbati et conventui circa dictam vendicionem aliquod gravamen vel preiudicium posset generari et hoc publice presenti scripto protestatis Et quia ius proprietatis dictarum possessionum ad ecclesiam sancti Galli spectare dinoscitur datis fideiussoribus viros discretos Albertum militem de Vrinchon et VoI nobilem de Hunwile videlicet fide corporali promisi ut postquam de abbate ibidem provisum fuerit et ordinatum procurem ipsum contractum ad voluntatem et utilitatem sepedictorum [] abbatis et conventus propriis laboribus et expenssis alioquin predicti fideiussores et obsides et ego recipiemus nos in obstagium Rapre inde non recessuri donec ipse contractus ut premissum est plenum sorciatur effectum adicientes ut si aliquem fideiussorum de hac vita decedere contigerit infra duos menses equum bonum alterum constituam vel alter recipiat se in obstagium ut prius Testes qui huic contractui interfuerunt sunt hii Wer miles de Vurndesberc Rudeg miles de Berneche VoI et Hanr dicti Stvrin Gotscalchum ministrum de Rudeberc Rud marcscalchus de Monteforti Arnoldus et alii quam plures Et ne super premissis aliqua dubitacio valeat exoriri presens instrumentum sigillis obsidum predictorum pariter et meo duxi roborandum Datum et actum anno domini MCCLXXVI