utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060142

Charter Number: 04060142
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1278
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Iesu Christi amen Ut a futuris dispendiis caveatur expedit ea que geruntur scriptis memorie commendari Noverint igitur universi ad quos instrumentum presens pervenerit quod ego Cvonradus dictus dir Mag servus domini Rvodolfi militis de Rorschach presenti instrumento publice confiteor et protestor me feodum meum situm in Lanchwaton quod ego a iamdicto domino meo de Rorschach tenebam in feodo cum omnibus suis pertinenciis quocumque nomine seu titulo censeantur ad multam ac magnam petitionem et instanciam domini mei de Rorschach supradicti sponte ac voluntate libera et sine coactione qualibet ad manus religiosarum in Christo Mahtildis priorisse et Gvote suppriorisse necnon collegio earumdem sororum dictarum de Prato apud sanctum Gallum in Christi nomine resigno et presentibus me confiteor viva voce voluntarie resignasse prelibatis sororibus earumve successoribus universis quiete et pacifice imperpetuum possidendum Renuncians nichilominus super premissis et eorum quolibet pro me et meis heredibus quibuscumque omni iuris beneficio tam canonici quam civilis benefitio restitutionis in integrum et generaliter omni auxilio que mediante prelibata resignatio posset imposterum alicuius argumenti ingenio violari In cuius rei testimonium et omnium premissorum presens instrumentum tradidi sororibus supradictis sigillorum videlicet venerabilis domini Romonis dei gratia abbatis monasterii sancti Galli et domini Rvodolfi de Rorschach sepe dicti muniminibus communitum Actum apud sanctum Gallum Anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo In die purificationis beate Marie virginis Indictione sexta presentibus domino Walthero de Kilichaim canonico sancti Stephani in Constantia magistro Johanne rectore puerorum de sancto Gallo Hermanno viceplebano sancti Laurentii apud sanctum Gallum Volrico Zaizolfo Hugone Voelino Voelkino et Hainr dicto Hurst Volrico dicto Govch Hainrico de Berge Hermano de Raine Burch Caenino civibus et scolaribus sancti Galli et aliis multis fide dignis in domino amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter