Charter Document - 04060159
Charter Number: 04060159
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem litteram inspecturis Rvomo dei gratia abbas monasterii sancti Galli salutem et noticiam subscriptorum Res geste robur firmitatis debitum sortiuntur cum ipse scripturarum et testium intersigno futurorum memorie declarantur Noverint igitur tam presentes quam posteri presentem cedulam per lecturi quod cum vir discretus Rvodolfus miles de Rorschach nostri monasterii ministerialis decimam de curia Obirnlachwatun apud Arbonam sita debitam que de omnibus fructibus et rebus aliis ibidem habitis et collectis in universo reddit tantum annis singulis sterilitatis seu ubertatis quinque maltra splete quinque maltra avene mensure oppidi predicti et quinque solidos monete usualis prout idem R et sui predecessores quibus eadem curia spectabat a longe retroactis temporibus observabant a nostro monasterio tenens in feodum partem eiusdem decime videlicet duo maltra spelte et duo maltra avene [] priorisse et conventui sororum iuxta muros civitatis nostre ante ecclesiam sancti Magni residentium pro novem libris monete usualis iuste et legaliter vendidisset resignantibus prius sponte et voluntarie eandem decime partem videlicet quatuor maltra Anna vidua dicta Saerrina Johanne et Hainr filiis ipsius ad manus prefati R qui ab ipso habebant in feodum et postmodum sepe dicto R eandem decimam ad manus nostras resignante libere et absolute Nos devotis prescriptarum priorisse et conventus sororum precibus inclinati partem pretaxate decime scilicet quatuor maltra annone de quibus est premissum Johanni et Rvodolfo Magistris Coquine nostre ad usum sepe dictarum sororum in feodum concessimus quiete et pacifice perpetuo possidendam In cuius rei testimonium presentem litteram exinde conscriptam sepe dictis priorisse et sororum conventui tradidimus sigilli nostri et sepefati R de Rorschach robore communitam Acta sunt hec apud sanctum Gallum in curia nostra presentibus fratre Cvonr priore et fratre Rvodolfo de Clinginberch ordinis Predicatorum de Costantia H viceplebano sancti Laurentii Dietrico villico de Altsteten milite Johanne prebendario sancti Leonardi Egelolfo Monaterio nostro Hainr villico de Obernberch H dicto Ovgeli Volr dicto Wipfe Hainr dicto Rowat Volr de Mvlinvn Bertoldo dicto Spitaler Cvonrado dicto Ovgespurger et aliis quam pluribus fide dignis Anno domini MCCLXXVIIII indcone VII VII idus iunii