utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060225

Charter Number: 04060225
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Award
Date: 1285
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Nos prepositus monasterii sancti Galli iudex a venerabili viro thesaurario ecclesie Curiensis iudice a sede apostolica delegato subdelegatus notum facimus universis quod B dictus Homo contra H dictum Rugge clericum H et B dictos Luovun litteras a sede apostolica ad discretum virum thesaurarium ecclesie Curiensis inpetravit super eo quod predicti clerici H et B dicti Luouun super perpetua capellania altaris sancti Petri in ecclesia de Wil et rebus aliis iniuriarentur eidem Cum igitur huius auctoritate mandati predictus thesaurarius dictos clericos H et B contra se ad faciendam iustitiam pluries evocasset et ipsi singulis citacionibus conparere minime curavissent memoratus thesaurarius nobis causam commisit canonice decidendam Quapropter in ipsorum contumaciam facta tamen citacione legitima pro singulis articulis expediendis ad receptionem testium decrevimus procedendum Receptis itaque testibus et eorum dictis publicatis et diligenter examinato negotio iuris ordine observato factaque citacione canonica ad diffinitivam sententiam audiendam quia dicti clerici H et B solita pertinacia contumaces exstiterunt de proborum et sapientium consilio ipsorum absentia divina replente sentencia diffinitive pronunciamus decernendo dictam capellaniam ad memoratum B dictum Homun pertinere debere et eum ius habere in eadem et ipsam eidem B adiudicamus et memoratis H dicto Rugge H et B dictis Luovin silentium perpetuum inponimus et duximus inponendum In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro dedimus roboratas Datum apud sanctum Gallum anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto indictione decima tertia tertio non septembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter