Charter Document - 04060251
Charter Number: 04060251
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1287
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1287
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem paginam visuris Mehth magistra sororum conventus in Witengassen noticiam rei geste Ne ab humana excidant memoria in tempore que aguntur necesse est ea litterarum apicibus perhennari Noverint igitur universi presentes et posteri quod dominus Conr prebendarius capelle sancti Oswaldi in sancto Gallo in remedium anime sue vineam quandam sitam in Vberlingin quam sua pecunia emerat legitime et conpararat nostro prefato conventui pleno iure ac titulo vero tradidit in perpetuum possidendam hoc adiecto possessionis modo seu talis specifice condicionis apposito fulcimento ut cum prefatum sacerdotem mori contigerit noster conventus in die anniversarii sui qui apud in Christo dilectos fratres Minores domus Constant[iensis] sollempniter celebrabitur ipsis prehabitis fratribus unam urnam boni et puri vini et in festo beatissimi patris nostri sancti Francisci similiter unam urnam vini omni ambiguitate semota dare seu propinare firmissime teneatur Acta sunt hec in parva stupa orti nostri anno domini MCCLXXXVII IX kl marcii Huius autem meritorie traditionis seu salutiferi remedii ac testamenti testes sunt hii videlicet dominus Jacobus de Rogwil Heinr de Tetincouen Vol minister civitatis Constant[iensis] Vol dictus Vbelin et alii quam plures fide digni Ut etiam hec ipsa huius ordinationis series rata permaneat et inviolabiliter perseveret presentem cedulam decrevi ego predicta M magistra una cum consensu prenotati sacerdotis necnon assensu sororum tocius conventus sigillo conventus fratrum Minorumin Constantia et sigillo nostri conventus sororum scilicet in Witengassen predictarum fideliter ac firmissime communiri