utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060325

Charter Number: 04060325
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Rvodolfus dei gratia episcopus Constanciensis omnibus presentium inspectoribus subscriptorum notitiam cum salute Ad pastorale pertinet offitium ut hiis qui divino semper intendunt cultui in temporalibus sine quibus spiritualia non possunt subsistere providere salubriter sit intentum Noverint igitur tam posteri quam presentes quod cum nobilis vir Eberhardus miles de Burgelon decimam suam in oppido quod vulgariter Obernbussenank nuncupatur quam a divina permissione [] abbate monasterii sancti Galli seu ab ipso monasterio una cum suis progenitoribus ab antiquo in feodum detin[uer]at ad manus prelibati domini [] abbatis nomine ipsius monasterii libere resignasset dictusque [] abbas de consensu et voluntate unanimi conventus monasterii sui omni sollempnitate debita observata decimam prelibatam cum omnibus suis pertinentiis ad petitionem dicti [] nobilis ac divine pietatis et retributionis intuitu [] dilectis in Christo [] abbatisse et conventui monasterii in Veltbach seu ipsi monasterio libere contulissent ita tamen ut predicta [] abbatissa et conventus mediam libram cere nomine census in festo sancti Galli prememoratis [] abbati et conventui eorumque successoribus annis singulis persolvere teneantur petierunt a nobis ut concessioni seu collationi tam pie nostrum dignaremur impartiri assensum ipsamque auctoritate ordinaria confirmare Nos vero advertentes quod summa est ratio que pro religione facit et quod dicta [] abbatissa et conventus divinis insudant obsequiis incessanter dicte concessioni seu collationi cum ipsam rite et rationabiliter invenerimus et cognoverimus processisse requisiti tempore competenti nostrum consensum adhibuimus et presentibus adhibemus eamque in omnibus que premissa sunt valituram in perpetuum auctoritate ordinaria et certa scientia confirmamus Et in evidentiam nostri consensus adhibiti et confirmationis facte presens instrumentum supradicte [] abbatisse et conventui nomine sui monasterii tradidimus nostri sig[illi robore] communitum Datum Thuregi anno domini MCCLXXXXIII II non marc indictione VI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter