utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060366

Charter Number: 04060366
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1295
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Adolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum Regalis firmiter tenet opinio quod ubi nostrorum fidelium subditorum utilitatem et pacem feliciter procuramus illic etiam honorem nostrum attollimus et erga nos fidem et devocionem eorundem fidelium salubriter adaugemus Sane cum prudentes viri [] cives de Wangen sic semper cum puritate fidei clarioris stabiles in devocione nostra perstiterint quod libenter omnia que ipsis profutura prospicimus procuramus ipsis ex innata nobis clemencia regali omnes gracias libertates immunitates et iura omnia et singula quibus gaudent [] cives nostri de Vberlingen liberaliter duximus concedenda volentes quod ipsi eisdem iuribus tam plene gaudeant ac si ea presentibus de verbo ad verbum inseri contigisset ita tamen quod venerabili [] abbati sancti Galli et suo monasterio in sua proprietate nullum preiudicium generetur Insuper eisdem civibus septimanale forum in singulis sextis feriis confirmamus volentes quod omnes qui ad idem forum pro empcionis vel vendicionis commercio exercendo confluxerint plena securitate gaudeant et forensium privilegio libertatum Nulli ergo omni no hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire quod qui fecerit gravem nostre maiestatis offensam senoverit incursurum In cuius rei testimonium presens scriptum maiestatis nostre sigillo fecimus communiri Dat in Frankenvort X kal aprilis anno domini millesimo CC nonogesimo quinto regni vero nostri anno tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter