utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060400

Charter Number: 04060400
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Will[el]mus dei gratia abbas monasterii sancti Galli universis Christi fidelibus presens scriptum intuentibus subscripte rei noticiam et salutem in domino sempiternam Quia hominum memoria labilis est et frequenter propter humane conditionis fragilitatem testes super contractibus collationibus infeodationibus aliisque negociis inducti dicta sua ob diurnitatem temporum et oblivionem variare consueverunt ideoque ne acta hominum perversorum maliciis calumpniari valeant et ne falsis machinationibus pervertantur cautum est ea ad perpetuam firmitatem scripturarum testimonio perhennari Noverint igitur quos nosce fuerit opportunum quod cum Jacobus filius quondam Jacobi de Ranbach sculteti de Raprechtswile legittimos attingens annos alieque sue filie una cum suo advocato seu tutore Petro de Ranbach advocatiam et omnia sua bona in villa dicta ze Bvele reddencia singulis annis pro debito censu triginta sol denariorum Thvricensium minus XVIII denariis duos modios tritici et unum quartale ac novem quartana avene et advocatiam unius curie in Vnderbach solventem tantum singulis annis unum modium tritici iure hereditario a nobis nostroque monasterio pro annuo censu possessa que ad nos ratione nostri monasterii titulo proprietatis pertinere dinoscuntur cum omnibus suis pertinenciis et iuribus universis videlicet censibus et aliis iuribus quocumque nomine seu titulo censeantur ad nostras manus rationabiliter sponte et libera resignarint pecierunt humiliter et devote ut advocatiam predicte ville et curie et bona reverendis in Christo dominis ac canonicis divina permissione [] abbati et conventui monasterii in Rvti Premonstratensis ordinis Constantiensis dyocesis concederemus et nostra auctoritate confirmaremus Nos igitur diligenti deliberatione consilio et consensu quorum intererat prehabito prefatorum puerorum et tutoris precibus inclinati prelibata bona ze Bvele et advocatiam ibidem necnon advocatiam unius curie in Vnderbach cum omni iure ipsa bona a transactis temporibus contingente prenominatis dominis [] abbati et conventui in Rvti sub annuo censu videlicet unius dimidie libre cere quod in vulgari dicitur cinslehen concessimus et contulimus et sub presencium testimonio litterarum concedimus et conferimus rite et legitime sine qualibet exactione et onere quiete et pacifice perpetuo possidenda adhibita nichilominus in dicta collatione seu concessione nostra verborum et gestuum sollempnitate debita et consueta Debent etiam supradicti domini prenominatum censum solvere in festo beati Galli In horum itaque evidenciam et testimonium et maioris certitudinis firmitatem ne prefati domini [] abbas et conventus in hac legittima et legali collatione et concessione in posterum a quoquam ausu nefando seu maligno possint aliquatinus occasione alicuius facti vel altercationis molestari vel calumpniari et ut etiam supradicta omnia ac singula aput nos rata et grata ac illibata permaneant hoc presens instrumentum sepe dictis dominis nostri sigilli munimine tradidimus et tradimus confortatum et siquid minus habet firmitatis nostra auctoritate confirmamus Datum et actum aput sanctum Gallvm anno domini MCCLXXXXVII VIII kal octobr presentibus testibus subnotatis videlicet domino H preposito Curiensis ecclesie domino R de Landenberg et domino Revdegerro de Werdegga militibus Walthero dicto Lesti Chovnrado ministro H de Thaningen Chovnrado Camerario et H de Lindenberg et aliis quam pluribus fide dignis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter