utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04060409

Charter Number: 04060409
Cartulary Title: Chartularium Sangallense IV [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
H dei gratia Constantiensis episcopus omnibus presentium inspectoribus salutem cum notitia subscriptorum Visis et examinatis diligenter processibus et litteris in quibus continebatur quod honor[abilis] in Christo dominus [] abbas totusque conventus monasterii sancti Galli Constantiensis dyocesis gravibus debitorum oneribus onerari quarum occasione cum per expensas obsidum et voraginem usurarum possessiones et res ipsius monasterii exterminio intollerabili gravarentur ipsi ad occurendum exterminio huiusmodi sollempni tractatu prehabito de proborum virorum consilio possessiones suas sitas apud Moerishusen videlicet curiam dictam der kelnhof cum agro sibi contiguo dicto die Bvnde et schoposa que vulgariter dicitur dez Dorfclingers schopose quibus ius patronatus eiusdem ecclesie in Moerishusen ab antiquo dinoscitur pertinere auctoritate vices nostras gerentium cum eodem iurepatronatus et aliis iuribus eisdem annexis titulo vendicionis transtulerunt in Hainricum rectorem predicte ecclesie in Moerishusen Volricum fratrem suum necnon liberos quondam Hainr fratris ipsorum dictos de Zvrzach recepta ab eis certa pecunie quantitate quam in evidentem utilitatem sui monasterii converterunt considerantes itaque venditionem huiusmodi canonicam et dicto monasterio fructuosam ad petitionem predictorum Hainr Volrici et nepotum suorum eidem venditioni tamquam legitime celebrate nostrum consensum liberum inpertimur ipsamque tamquam utilem monasterio prenotato ex certa scientia auctoritate ordinaria ratam et gratam habentes confirmavimus et tenore presentium confirmamus Dat Constantie anno domini MCCXC septimo XV kl iun indic X
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter