utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04100051

Charter Number: 04100051
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1259
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus per Ratisponensem Pataviensem et Frisingensem civitates et dioceses constitutis salutem et apostolicam benedictionem quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut ex parte dilectorum filiorum [] magistri et fratrum hospitalis sancte Katerine in pede pontis Ratisponen[sis] fuit propositum coram nobis idem hospitale adeo tenues habeat facultates ut pauperibus et infirmis illuc confluentibus non possint ex eis vite necessaria ministrari Universitatem vestram rogamus monemus et hortamur attente in remissionem vobis peccamminum iniungentes quatinus eis de bonis vobis a Deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram eorum inopie consulatur et vos per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui eis ad hoc manum porrexerint caritatis quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Presentibus post quinquennium minime valituris quas mitti per questuarios districtuis inhibemus eas si secus actum fuerit carere viribus decernentes Dat Anagnie II id Februarii pontificatus nostri anno quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter