utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04100111

Charter Number: 04100111
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Forciora sunt et minori possunt calumpnia perturbari ea que scripture remedio I ac testium subnotatione fuerint perhennata Qua propter ego Chvnrad[us] nominatus de Chabrs profiteor et protestor universis presentibus et futuris presenti scripto quod pater nostris Albert[us] dictus de Geltolving felicis memorie legavit in extremis suis sancto hospitali beate Katerine Ratispo[n]e XXIIII libras denariorum et pro eisdem denariis assignavit fratribus eiusdem hospitalis vineam suam sitam an dem Geirsperg trans pontem Rat[isponensem] contiguam et vicinam domui Senftonis quondam ibidem commorantis hoc tamen modo quod domina mater mee dicta Salmei redditus ipsius vinee cederent usque ad obitum suum autem ipsa domina mater mea seu nos eorum pueri et heredes memoratam redimeremus vineam pro prenotata quam pater meus dicto legaverat hospitali pecunia Ego vero dictus iam C[hunradus] et successor hereditatis patris mei lapso tempore piam hanc patris mei legacionem desiderio concupivi nullomodo peiorare sed immo in melius commutare et cum fratribus nominate hospitalis ceterisque probis et honestis viris et fidedignis mediantibus auxilium prebentibus utrique parti assignavi sepefatis fratribus dicte hospitalis curiam meam in Wisendorf tytulo iuste proprietatis manibusque legatoris eternaliter et pacifice possidendam et sub tali condicionem quatenus prelibata mater mea S[alme] suo tempore medietatem proventus ipsius et tocius curie in omnem eventum lucri dampni boni et mali tempore vite sue Mortua vero matre mea ipsa curia in usus dicte hospitalis et pauperum in eadem domo degentium integraliter et perpetualiter transibit Medio autem tempore et semper magister dicte hospitalis colonos curie prenotate instituendo et destituendo et ordinandi sicut in ceteris bonis suis liberam habet et plenam potestatem Quod ut totum sic ratum et firmum permaneat in eternum hac presentem litteram duximus ex utraque parte conscribi et sigillis patrum meorum Alberti videlicet vicedomini de Straubing et Karoli fratris sui de Rain et hospitalis et etiam meo sigillo ut placuit roborari Testes omni horum premissorum sunt hii fratres hospitalis frater Vl[ricus] de Gainershaim et frater H[einricus] sacerdotes frater C[hunradus] magister tunc hospitalis et frater Siboto De civibus vero Karol[us] magister civium Rat[isponensium] dictus de Aw Irici[us] miles et prepositus civitatis H[einricus] Dens sculteta H[einricus] de Strubing monetarius C[hunradus] Vils Orius et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXXX XVI kal iunii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter