utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04120040

Charter Number: 04120040
Cartulary Title: Vyšší Brod, Ocist Urkunden
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1291
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Diuino atestante eloquio didici quia quicquid misericorditer ac respectu pietatis inpenditur et auctorem suum adiuuare et in die remuneracionis optatum ei premium adportare Sciant igitur presentes ac posteri quod ego Zmielo de Graetzen diuinis inspiracionibus informatus ecclesiam meam in Reychenawe cuius collacio et jus patronatus iure hereditario ad me spectat tradidi domui beate Marie virginis in Hohenfvort ordinis Cysterciensis cum tercia parte omnium decimarum cunetarum villarum que ad prefatam dinoscuntur ecclesiam pertinere iure perpetuo possidendam in meorum peccaminum remissionem et ob remedium propinquorum meorum qui de hoc seculo migrauerunt sperans per hec et alia beneficia quibus deum honorare desidero in seruis suis quandoque aput dominum omnium bonorum retributorem misericordiam inuenire Hoc etiam uolui tnemorie commendandum quod eiusdem ecclesie plebanus nomine Paeblo cui eandem contuli propter deum eam possideat ad dies suos post mortem uero predicti sacerdotis antedicte ecclesie collacio spectat ad abbatem et conuentum in Hohenfvrt pleno iure Vt autem hec rata permaneant et nulla queant inposterum calumpnia perturbari presentem cartam predictis fratribus tradidi meo sigillo et dilecti cognati mei domini Hainrici de Rosenberch sigilli munimine roboratam Huius rei testes sunt Dominus Hainricus cognatus meus de Rosenberch dominus Hainricus et dominus Wocho fratres dicti de Chrvmbenawe dominus Albertus de Strobnitz dominus Benisius de Horach dominus Shenko de Dvdlieb Dwersata de Cypping Watzlaus purcrauius de Rosenberch Albero et Bvdilaus fratres de Horach et alii quam plures Actum anno in Rosenberch anno domini MCC nonagesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter