utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04130006

Charter Number: 04130006
Cartulary Title: Engelhartszell, Zisterzienser 1227 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1295
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Bonifacius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbat et conventui monasterii in Engelcella cisterciensis ordinis Pataviensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filii nostris justis pollicitationibus [vestris justis postulationibus] grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo estis divino mancipati [servitio] cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum justis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem decimas prata pascua nemora possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia juste et pacifice possidetis vobis et per vos vestro monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani Idus Aprilis pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter