utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04140119

Charter Number: 04140119
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Otakar dei gratia dvx Styrie omnibus fidelibus salvtem inperpetvvm In nomine domini amen Quoniam de omni defensione nostra nobis a deo collata et credita ante tribunal iusti iudicis astare certum habemus maxime tuitione claustralium uiduarum orphanorum specialiter ad denfensionem nostram spectantium diuersos contractus ab eisdem celebratos pro uariis commoditatibus et utilitatibus firmitati scripture commendare dignum duximus nobis igitur In Frisaco constitutis uenerabilique episcopo Frisingensi Alberto dilectus noster Peringerus abbas sancti Lambert et Ditmarus ministerialis noster de Liehtstein contractum ab ipsis uicissim celebratum ad corroborationem coniuentie nostre et sigilli nostri obtulerunt fuit autem is contractus Ditmarus de Lihtstein Cum quasdam possessiones ab ecclesia Frisingensi In feodo possideret infra terminos prediorum ecclesie sancti Lamberti sitas et eadem ecclesia possessiones uicinas castro Liehtstein haberet conuenerunt utrimque propter commoditatem uicinie de ratione concambii Consentiente igitur ex parte Ditmari reuerendo domino Frisingensi episcopo Alberto concambium celebrarunt recepit idem iam dictus Ditmarus ab ecclesia sancti Lamberti In concambio Medwetstorf et molendinum ibidem In Mitterdorf duo predia In Lonk unum In Huntstorf prope Vndrim i In Segor i In Celtwich ii In Raetenperch ii superius prope Mvram prope Purchstal ii In Gezendorf ii super additis lx marcis denariorum Hec iure feodi supradictus Ditmarus a iam memorato episcopo recepit ut iure proprietario septem mansos iuxta Laznich uulgo propter nouitatem gervt appellatos Cum attinenti silua et omnibus In ea colendis que tangit siluam Rasman uulgariter dietam ecclesie sancti Lamberti de consensu sepe dicti episcopi et coniuentia capituli ministerialiumque suorum libere traderet Uerum Cum utraque pars de iurisdictione fori nostri existat ut omnia genera litium exstirpentur a succedentibus In testimonium rei transacte sigillum nostrum annuentibus ministerialibus nostris presentibus pagine presenti imprimimus Acta sunt Hec sub hiis testibus Ditrico episcopo Gurcensi Rudolfo abbate de Admund Wernbero preposito de Sekowe Wulfingo de Chaphnperch Otto de Stupenperch Swikerus de Gestnich Otto de Chremes Herrandus de Uvildonia Lantfridus de Dirnstein Otto de Saxo Opho de Tevphenbach fraterque eius Ulricvs de Chustelwanch Uvaltmannus de Pastperch ministerialis ecclesie Frisingensis Chunradus de Welze officialis eiusdem ecclesie Ditmarus de Haslarn Ditricus de Puchse Marquardus de Sehalvn Perngerus de Paierdorf Poppo de Wokhnperg Albertus Schvchprenne Aribo de Dirnstein et Uvalchvnus Richerus de Seder et frater eius Leopardus Gerungus de Waissendorf Engilscalcus Longus Eberolfus et frater eius Otto de Stretwich Rvzo de Frisaco iudex Albertus de Turri Waisgrimus theolenarius Pero Rudolfus Hartmut Waltricus Ditmarus familiares ecclesie aliique plures Datum Frisach anno domini MCLXXXII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter