utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04140150

Charter Number: 04140150
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1247
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Otto comes de Ebstein sacri imperii per Austriam et Stiriam capitaneus et procurator vniuersis presentem litteram inspecturis salutem Notum facimus singulis et vniuersis presentium per tenorem quod nos [Ottonem de Perhtoltstorf] Ottonem de Haselowe Ottonem de Missowe dapiferum de Grizanstein et Witigonem scribam Austrie et Stirie fideiussores constituimus uenerabili domino Frisingensi episcopo pro dcc talentis Wiennensium denariorum pro expensis suis factis aput Wiennam cuius pecunie medietas in festo Martini et altera medietas in Natiuitate domini eidem episcopo persoluetur hoc tamen pacto interiecto quod si dominus imperator ante prefixos terminos per suas patentes litteras supradicto episcopo directas prohibuerit recipere [predictum] episcopum pecuniam prelibatam ex tunc fideiussores predicti erunt absoluti si autem dictus dominus i[mperator] medio tempore decesserit aut nos de medio reuocauerit uel si uiam carriis ingressi fuerimus uniuerse aut [quod] si imperator dictam pecuniam nos soluere prohibuerit ante terminos statutos per suam presenciam personalem dicti fideiussores esse debent similiter absoluti item si de medio fuerit sublatus episcopus memoratus eadem [suo] decurrat [pecunia] successori Adicimus eciam si dicti fideiussores in solucione dicte pecunie statutis terminis fuerint negligentes Wiennensem intrabunt ciuitatem non exinde exituri donec prefata pecunia dicto domino episcopo persoluatur In cuius rei testimonium presentem cedulam nostro sigillo iussimus communiri Acta sunt hec aput Anasum anno domini MCCXLVII V indictione
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter