utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04140158

Charter Number: 04140158
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Que aguntur in tempore [ne] labantur cum tempore litterarum debent testimonio perhennari [Tenore igitur presencium omnibus has litteras inspecturis tam] presentibus [quam futuris nos Vlricus filius Bernhardi serenissimi] ducis Karinthie et dominus Carniole recognoscamus et manifeste ac publice protestamur quod memoratus pater noster Bernhardus inclitus dux Ka[rinthie] contra debitum iuris et iusticie ordinem possidendo detinet forum [Gvten]werde et montem qui Weinperch dicitur et vniuersas villas in Marchia sitas quarum nomina sunt hec videlicet Zagrat Clenonich Chraztn in Loknitz molendinum et mansum Polanum maius et minus Wre[]z[] duos mansos et molendinum Drage Altenburch ambo Paiersdorf nauigium Nabrego Ztrug Vreznich et Gavri et alias possessiones dicto foro et monti Weinperch attinentes [] videlicet loca aquosa et siluosa culta et inculta fructifera et infructifera que quondam n[obilis] et illustris Heinricus marchio de Andess et Leupoldus inclitus [dux Aus]trie nec non et Fridericus eiusdem filius pie memorie iure [feudali] ab ecclesia Frinsingensi a multis retroactis temporibus quiete et pacifi[ce posseder]unt et que omnia post obitum predictorum noscuntur ad Ch[vnradum vener]abilem ecclesie Frisingensis episcopum et ad eandem ecclesiam cum o[mni [iuris] ple]nitudine deuoluta que nunc omnia supradicta dictus pater noster p[ost obitum] memorati ducis Austrie Friderici pie memorie contra suam conscienc[iam vi]olenter usque nunc manutenuit et adhuc detinet occupata Recognoscentes igitur quantus fauor ciuibus ecclesie debeat adhiberi lucide protestamur cum prelibatus pater noster fuerit sublatus de medio et si nos superuixerimus quod generaliter in omnibus prefatis prediis et possessionibus quocunque iure ad sepedictam ecclesiam Frisingensem spectantibus nullam prorsus iurisdictionem potestatem et auctoritatem possidendi et detinendi ex nunc vsque in antea volumus nobis aliquatenus vendicare immo volumus quod idem episcopus et omnes sui successores per patrem nostrum sibi et ecclesie Frisingensi ablata rehabeat et nomine eiusdem ecclesie rehabita cum omni iure absolute libere pacifice in perpetuum possideat et quiete Ne autem nostra protestacio valeat in posterum infirmari eandem supratactum modicum editam duximus nostri sigilli munimine roborandam Huius rei testes sunt videlicet dominus Eberhardus Werdensis prepositus Hainricus de Vagin Wernherus de Lok et Wilhalmus Chvnradus Gallo Chvnradus purchgrauius de Leuntz Jacobus de Gvtenberch et Rvdlinus de Pirbavmein Datum in Lok anno domini MCCLI indictione X XVI die exeunte Junio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter