utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04140170

Charter Number: 04140170
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1253
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ne processu temporis gesta hominum imprimenda memorie obliuionis periculo subiacere debeant prudentum virorum sagacitas adinvenit vt ea perhennentur apicibus litterarum Nos ergo Vlricus dei gracia sereni Bernhardi ducis Karinthie filius ac dominus Carneole per presens scriptum publice protestamur quod liberorum quos Wulfingus de Loka dictus Raebel ministerialis Frisingensis ecclesie per Rihkardem filiam Willelmi de Minkendorf nostram ministerialem genuerit dimidia pars eodem debet iure pleno ecclesie memorate ita quod eorundem Wulf et Rihk liberi iure communi possessiones proprietarias eos ab vtraque parente contingentes debeant quiete ac licite possidere In cuius rei testimonium presentem paginulam impressione nostri sigilli voluimus roborari Acta sunt apud sanctum Vitum ciuitatem Karinthie anno gratie millesimo CC quinquagesimo tercio VII kalendas Septembris XI indictione
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter