utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04140239

Charter Number: 04140239
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Clemens episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis [] preposito Erboni et Kalhoho canonicis ecclesie Ratisponensis salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filii [] abbas et conuentus monasterii sante Marie de Sitansteten ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis sua nobis conquestione monstrarunt quod Heberhardus et Henricus presbyteri qui se gerunt pro rectoribus de Waidhouen et de Holenstein ecclesiarum dicte diocesis ipsas ecclesias cum iuribus et pertinentiis suis ad idem monasterium pleno iure spectantes contra iustitiam occuparunt in eorundem abbatis et conuentus preiudicium et grauamen Cum autem dictis abbate et conuentu super hoc apud venerabilem fratrem nostrum [] episcopum Patauiensem loci diocesanum deponentibus de ipsis presbiteris questionem idem episcopus Frederico abbati monasterii de Cleuninc eiusdem diocesis comisisset questionem huiusmodi audiendam dictus abbas de Cleuninc cui de occupatione huiusmodi legitime constitit cum adeo esset notoria quod nulla poterat tergiuersatione celari in eosdem presbiteros quia diligenter ab eo moniti ecclesias ipsas prefatis abbati et conuentui restituere contumaciter denegarunt excommunicationis sententiam exigente iustitia promulgauit et Otto decanus Christianitatis Laureacensis prefate diocesis ipsorum presbyterorum contumacia excrescente predictas ecclesias auctoritate ipsius episcopi suadente iustitia ecclesiastico supposuit interdicto Sed iam dicti presbiteri huiusmodi excommuniationis sententiam dampnabiliter contempnentes in eisdem ecclesiis sic interdictis diuina officia celebrare immo uerius quantum in eis est prophanare ac Vlricus miles Wolferus Henricus Conradus et alii parrochiani predictarum ecclesiarum in eis sic interdictis a prenotatis presbyteris diuina huiusmodi audire presumunt in animarum suarum periculum dictorum abbatis et conuentus et ecclesiastice discipline contemptum propter quod iidem abbas de Cleuninc et decanus in prefatos militem Wolferum et quosdam alios parrochianos quia diligenter ab eis moniti a presumptione huiusmodi desistere contumaciter denegarunt auctoritate supradicti episcopi excommunicationis sententiam promulgarunt iustitia exigente Quare ipsi abbas et conuentus nobis humiliter supplicarunt ut easdem sententias robur firmitatis debitum obtinere ac ipsos presbiteros pro huiusmodi presumptionis excessu puniri pena canonica mandaremus Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus sentencias ipsas sicut rationabiliter sunt prolate faciatis auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam appellatione remota inuiolabiliter obseruari Super eo uero quod antedicti presbyteri sic ligati dicuntur diuina officia temere celebrare quod canonicum fuerit appellatione postposita decernatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nichilominus exequantur Datum Perusii IIII idus Martii pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter