utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04140294

Charter Number: 04140294
Cartulary Title: Freising, Bistum und Hochstift (763 - 1364 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1272
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ego Albertus de Ceyselberch notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris quod dominum Chvnradum de Schranchpvm et me ipsum obligo et nichilominus super me specialiter recipio promittendo data fide vice sacramenti in manus magistri Heinrici venerabilis prepositi Werdensis quod a supano et eius socio qui apud Lok captiuati detinentur nunquam malum uel dampnum aliquid irrogabitur ecclesie Frisingensi aut suis hominibus vbicunque fuerint constituti simili modo nec de castris Greyffenvels et Newenburch gravamen uel dampnum eidem ecclesie et suis hominibus pro eadem causa vnquam aliquo tempore inferetur Insuper me obligo per presentes quod statim in adventu domini Chunradi venerabilis episcopi Frisingensis in Karinthiam ipsius domini episcopi intrabo curiam nunquam exiturus donec dicti captiuati si fuerint a vinculis enodati obtinebunt ipsius episcopi gratiam et fauorem quod si non fecero debeo et teneor eos detencioni pristine resignare Acta sunt hec anno domini MCCLXXII apud sanctum Vitum XIIII kalend Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter