utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04150003

Charter Number: 04150003
Cartulary Title: Garsten, Benediktiner 1082 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis notificamus quia ego vodalricus dignatione dei patauiensis ecclesie episcopus cum consilio concanonicorum et aliorurn fidelium confirmamus concambium quod factum est sub temporibus felicis memorie altmanni predecessoris nostri inter marchionem Otacharum et iam dictum episcopum Hoc est autem concambium Idem marchio tradidit in manu episcopi altmanni et eius aduocati vodalrici mansum unum ad beheimberge et aream ubi constituta est ecclesia et remisit episcopo altmanno decimationem contiguarum uillarum eo tenore ut ecclesia garstyna perpetuo iure obtineret concessu episcopi et successorum eius omnia que interiacent inter rubicham inferius urbem styram manantem et rubinicham superiorem et infra fluuium anesum et fluuium styram usque in rotinpach et ultra styram dotem illam et molendinum cum iure suo et curtim illam ubi ex altera parte rubicha labitur in anesum cum omni culta et inculta decimatione et toto iure sacerdotali Et ut hec predecessoris nostri constitutio firma illibata inconuulsaque perpetuo persistat nec alicui successorum nostrorum liceat eam infringere priuilegio nostro bulla nostra impressa sic ut ipse corroborauimus Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona contra eam temere uenire presumpserit monasteriumque garstense ab eodem marchione constructum et eodem concambio dotatum inquietauerit ream se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque propter hoc in extremo examine districte ultioni subiciendum non dubitet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter