utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04160025

Charter Number: 04160025
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen Fridericus dei gracia dux Austrie et Stirie vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos presens pagina devenerit salutem in domino sempiternam Ne pia gesta presentium posterorum noticiam non adtingant hac per hoc apud illos ulla dubietatis atque dissensionis occasio sicut assolet oriatur nos futuris ambiguitatibus obuiantes vniuersitati fidelium per presentem paginam declaramus quod insinuante nobis ac suggerente reuerendo in christo patre ac domino Ekkeberto babenbergensi episcopo glunicense cenobium in quodam concambio inter ipsum ac patrem nostrum felicis memorie Livpoldum ducem mediante abbate Pilgerimo eiusdem monasterij celebrato atque contracto dampnificatum nouimus et minutum quod nos reformare et restaurare volentes tam pro nostre anime quam patris nostri remedio vniuersa que dictus pater noster in eodem concambio contulit et concessit siue donauit supradicto cenobio Glunicensi plena ratihabitione cum omni iure et gracia quam adiecit eidem irrefragabiliter perpetuo confirmamus Que ut manifestius pateant et clarescant presenti scripto eadem duximus adnotanda Memoratus siquidem pater noster omnia predia ante bohemicum nemus et in Riedmarch in diuersis locis posita ipsum etiam nemus usque ad Bohemie terminos cum omni prorsus utilitate que tunc fuit et fieri poterit in futurum accepit a monasterio Glunicensi eidem dans et conferens e conuerso predia sua in Austria sita apud Muzlich loco qui dicitur Rvtaren et Sewen et item Riutaren cum omni utilitate et iure instituendi et destituendi taliter ut ipsa predia ab omni oppressione uel exactione iudicum sev advocatorum libera sint penitus et quieta et iudicia quarumlibet causarum que ibidem emerserint in abbatis manu terminanda consistant hoc tamen excepto quod si fur uel aliquis reus sanguinis deprehensus fuerit in eisdem cingulotenus iudici contradatur rebus omnibus eiusdem malefactoris integraliter remanentibus in ecclesia memorata Coloni quoque eorundem prediorum eadem libertate et iure gaudeant quo gaudebant sub nostro dominio constituti Preterea superadiecit dictis fratribus in eodem concambio ut de omnibus rebus ac uictualibus eorundem nec uectigal nec theloneum nec aliqua exactionis species per aquam uel terram ascendentibus seu descendentibus aliqualiter requiratur Ecclesiam sev barrochiam Tvedich quam pie memorie dux Livpoldus auus noster in concambio ville Dvedich quam Otakarus marchio Styric ante contulerat monasterio Glunicensi in conpensationem atque restaurum cum omni iure suo contulerat et tradiderat cenobio sepe dicto nos liberali gracia eidem perpetuo confirmamus Tredecim quoque predia sita in Enstal in monte Gvmpenperge apud Hovse que dictus L auus noster ecclesie donauerat antedicte nos cum omnibus pertinenciis eorundem eadem ipsi cenobio iure perpetuo confirmamus Curiam insuper dictam Truebenpach quam Vdschalcus miles de Trvbenpach per manum eiusdem aui nostri Glunicensi cenobio contulit cum septem prediis aliis similiter eidem confirmamus premissis adicientes ut abbati et fratribus memorati cenobii in fluvio Tijcha piscari liceat ubicunque Demum omnia que premisimus hac gracia duximus cumulanda quod in omni possessione cenobii memorati siue in Pirno monte seu ubilibet alibi quo Glunicensis possessio se extendit ius advocatie nobis solis nostrisque successoribus specialiter recognoscimus adtinere Et ut hec inconuulsa permaneant in futurum sigillo nostro presentem paginam communimus testibus subnotatis ipse dominus noster Ekebertus babenbergensis episcopus Chunradus comes de Hardeke Liutoldus comes de Hardeke Anshelmus de Justinge Wernhardus Heinricus fratres de Schovmberch Otto de Sleunze et filii sui Cholo et Chraffto Chadoldvs Sivridvs fratres dicti Baisen Kadoldus de Pomerio Rapoto Hademarus fratres de Valchenberch Livtoldus Chunradus fratres de Hohenstauf Chunradus Irnfridus fratres de Himperge Heinricus de Hakkenberch Hademarus Heinricus fratres de Kunringe Otto de Perhtoldsdorf Ulricus de Pilhiltdorf Otto Ditricus Ortolfus fratres de Volchenstorf Gundacharus Ditmarus fratres de Styre Wolfkerus pincerna de Parawe Nycolaus Vngarus et alii multi Acta sunt hec in castro Himperch anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo XXXVIII quinto nonas Junii regnante domino nostro Jesu Christo in eternum feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter