utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04160045

Charter Number: 04160045
Cartulary Title: Gleink, Benediktiner 1088 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Petrus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod dilectus in christo frater dominus vlricus de Stiria Ecclesie nostre Canonicus plebanus Ecclesie in Haedershouen dilecto in christo fratri domino Chunrado abbati Ecclesie in Glunich ipsam Ecclesiam in Hedershouen in qua idem dominus abbas post tempora uite domini vlrici predicti ius habere dinoscitur presentandi gubernandam et regendam in spiritualibus et temporalibus instituendi et destituendi presbyteros in eadem et omnia eiusdem negocia exercenda commisit de nostro beneplacito et consensu temporibus uite sue ita tamen quod eidem domino vlrico per conmissionem huiusmodi nichil de pensione sepe dicte Ecclesie per dominum abbatem predictum seu vicarium deseruientem in eadem aliquomodo subtrahatur In cuius rei testimonium presentes damus litteras sigilli nostri robore conmunitas Datum Patauie Anno domini MCCLXX quinto XVII kalendas Maij
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter