utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04180001

Charter Number: 04180001
Cartulary Title: Linz Diözesanarchiv 1212 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1212
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Manegoldus dei gracia patauiensis episcopus imperpetuum Quum memoria hominum labilis est nec turbe rerum sufficit necesse est ut quicquic celebratur uerborum suffragio scripture beneficio inperpetuum muniatur Proin nouerint uniuersi tam posteri quam presentes quod nos causam que uertebatur inter wichardum prepositum de ranshouen ex una parte et Chunradum archidiaconum ex altera parte super archidiaconali iure in parrochia dicte prepositure exercendo uel non sicut potuimus ueritatem perscrutati sumus Priuilegium itaque sedis apostolice quo dictus prepositus ecclesiam suam munitam esse dicebat legentes inuenimus in eo contineri quod nullus in parrochia sepe dicte prepositure iurisditionem aliquam debeat exercere preter archiepiscopum et diocesanum episcopum et ipsius loci prepositum vnde prepositus predictus sepe dictam parrochiam ab archidiaconali iurisditione gaudebat exemptam archidiacono contradicente et quasdam cappellas uel ecclesias ad sui iurisditionem attrahere nitente Ad finiendam itaque longam hanc controuersiam et ad firmandam Ranshouiensi ecclesie perpetuam libertatem ab omni archidiaconali iurisditione nos de consilio et consensu chori statuimus ut dicta parrochia in ranshouen cum ecclesiis siue capellis ad ipsam pertinentibus infra suos terminos constitutis libera sit ab omni iurisditione archidiaconali ita uidelicet ut prepositus loci illius tantum ed episcopum diocesanum pro se et suis sacerdotibus in predictis ecclesiis siue capellis ministrantibus habeat respectum et in nullo archidiacono teneatur Vt autem hec nostra constitutio circa dietam parrochiam stabilis et inconuulsa permaneat eam presenti priuilegio et subscriptis testibus communimus Huius rei testes sunt Eberhardus maior prepositus Heinricus decanus Hartnidus aquileigensis prepositus Otto prepositus de sancto floriano Chunradus maior plebanus Heinricus de petenbach archidiaconus Ovlricus custos Otto biber cellarius Gebhardus comes Eberhardus de jahensdorf canonicus Chunradus scriba Magister Christanus notarius magister Albertus Anshelmus Heinricus de zwentendorf cappellanj Manegoldus et Heinricus de aheim Leutoldus de sauersteten Amilbertus de eiglinge Meinhardus de murringe Otto de jahensdorf Rudgerus de suntheim Otto de munecheim Acta sunt hec patauie in capitulo nostro anno dominice incarnationis MCCXII indictione XV idus ianuarij III Anno pontificatus nostri VI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter