utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04210001

Charter Number: 04210001
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 0504
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Simachus sancte apostolice sedis gratia dei episcopus reuerentissimo et sanctissimo fratri theodoro Laureacensis ecclesie archiepiscopo Diebus uite tue pallii usum quem ad sacerdotalis officii decorem et ad ostendendam unanimitatem quam cum beato Petro apostolo uniuersus grex dominicarum ouium que ei commisse sunt Habere non dubium est ab apostolica sede sicut decuit poposcisti quod utpote ab eisdem apostolis fundate ecclesie maiorum more libenter indulsimus ad ostendendum te magistrum et archiepiscopum tuamque sanctam laureacensem ecclesiam prouincie pannoniorum sedem fore metropolitanam Idcirco pallium quod ex apostolica caritate tibi destinamus quo uti debeas secundum morem ecclesie tue sollerter ammonemus pariterque uolumus ut intelligas quia ipse uestitus quo ad missarum sollempnia ornaris signum pretendit crucis per quod scito te et fratribus debere compati de mundialibus inlecebris in affectum crucifigi Vnde ergo cum de foris huiusmodi insignio indueris intus in animo considera quod hoc sit magis oneris quam honoris ad quem cor tuum deo regente ab apetitu istius seculi sic tempera ut commissam exequi gucernacionem studeas et adepte dignitati cuius sublimaris oficio et probitate morum et uiuacitate sollicitudinis ac custodia integerrime fidei congrvas quatenus tu ipse a remuneratore omnium bonorum deo et benedictionis gratiam uitamque eternam consequi merearis amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter