utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04210079

Charter Number: 04210079
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1150
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
H dei gratia dux Boarie omnibus Christi fidelibus imperpetuum Justis petitionibus assensum prebere et ecclesiarum paci studere nostram decet discretionem id enim nobis et ad presentem uitam et ad illam quam expectauimus in celis remunerationem profuturum credimus Quapropter sciendum et memorie tam presentium quam futurorum diligenter conmendandum qualiter nos pro petitione et dilectione karissimi domini et fratris nostri C patauiensis ecclesie episcopi Adelbertum cognatum nostrum ab Aduocatie administratione ecclesie sancti ypoliti remouimus eamque in manum iam dicti domini et fratris nostri debite dilectionis ac fidelitatis quam erga ipsum habuimus intuitu Predicte ecclesie Patauiensi cum omni libertate resignauimus videbatur enim ultra quam iustum esset eandem ecclesiam supradictus cognatus noster Adelbertus grauare et episcopum sub nomine aduocatie turbare Itaque in futurum omnem questionem auferentes et omnimodis tranquillitati dilecti fratris nostri intendentes eidem Adelberto fideli et cognato nostro beneficium iam sepedicte Aduocatie de aliis nostris redditibus copiose reconpensauimus et decetero omnem repetitionem interclusimus In futuris autem temporibus hec inconuulsa ut permaneant sit testis cum omnibus qui aderant presens pagina sigillo nostro bullata Facta sunt hec in conuentu celebri in loco Anesi presentibus multis utriusque nostrum fidelibus et religiosis uiris ad hec fideliter collaborantibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter