utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04210185

Charter Number: 04210185
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Fri[dericus] dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus Jerusalem et Sicilie Rex Per presens scriptum notum esse volumus vniuersis Imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod Nos attendentes grata seruicia que dilectus princeps noster venerabilis Babenbergensis episcopus nobis sepius deuote exhibuit et in antea exhibere poterit graciora Concedimus et indulgemus eidem in uilla sua apud Frankenmarket forum ebdomadale in qualibet tercia feria celebrandum sine preiudicio iuris alieni recipientes omnes ad idem forum uenientes et ad propria reuertentes sub specialem nostram et Imperii protectionem Ad cuius Rei memoriam et robur sibi in posterum ualiturum presens scriptum fieri et sigillo nostre Celsitudinis iussimus communiri Datum apud Werdam Anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo Tricesimo Sexto Mense Julii none Indictionis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter