utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04210199

Charter Number: 04210199
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presens scriptum intuentibus quod ego Gvndakerus de Storchenberch quo quadam summa peccunie ac pro remedio anime mee vxorisque mee progenitorum ac liberorum nostrorum decimam in Wedelingen qua infeodatus sum a domino meo Episcopo Patauiensi tradidi Eberspergensi ecclesie Frisingensis dyocesis temporibus Chvnradi Abbatis ibidem cognomento Chrevlinger procurante vero heinrico Monacho dicto Stokel qui postea electus et confirmatus in Abbatem petiuit a me quamvis memoratam decimam per litteras meas resignassem Domino meo Episcopo Rvdigero ut ad totjus cavillationis vitium amputandum resignationem porrigerem personalem duobus ministerialibus suis predictam decimam iure traderem feodali Hanc peticionem sicut debui subito et voluntarie adimpleuj In Curia eius Grussendorf et presentia Venerabilis Abbatis Ditricj de Aldirspach Patauiensis dyocesis cysterciensis ordinis prenominatus Abbas Heinricus de Ebersperch obtulit mihi multis viris honestis presentibus duos de meliorj familia ecclesie sue Sifridum cognomine Slegil et Rvodigerum de Ekkelpurch quibus propter deum et preces ac merita dilecti Amici mej iam dicti Abbatis vvltu leto mente hylari supra nominatam decimam iure contuli feodalj Statim infeodati a me pro animo dederunt et confirmauerunt per obligationem manu mea factam CC libras Ratisponensis monete toto dapsilis suo domino et cenobio sepedicto Abbas vero Heinricus sibi suisque successoribus cauens ne nota vsure ipsis a cauillosis hominibus posset inpingi decreuit Sifrido Slegil et Rvodigero de Ekkelpurch in testimonium possessionis et seruitij Annualis de summa prescripte peccunie omni Anno XXX denarios defalcari Et ne in hoc tractatu salutifero posteritati nostre obliuio vel aliqua contrarietas Eberspergensi Cenobio dampnosa oriatur presens scriptum iussi sigilli mei munimine roborari Acta sunt hec Anno domini MCCXLVII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter