utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04230044

Charter Number: 04230044
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis [] abbati et conventui Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem Cum inter vos et venerabilem fratrem nostrum Vesprimiensem episcopum super decimis comitatus Simigiensis et rebus aliis longa coram nobis controversia verteretur vos ad iuris vestri defensionem privilegium Sancti Stephani regis produxistis quod idem episcopus multis modis nisus est inprobare Sed vobis e contrario diversis racionibus resistentibus ipse tandem in sua intentione defecit Ne igitur ipsi privilegio ulterius possit opponi vicium falsitatis illud quod contradicto iudicio comperimus esse verum de verbo ad verbum presenti pagine iussimus annotari Cuius tenor talis est [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre annotationis infringere vel aei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Ferentini V Kalendas Augusti pontificatus nostri anno octavo decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter