utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04230061

Charter Number: 04230061
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis B[ulch] Dei gratia prepositus Geuriensis eiusdem loci conventus omnibus quibus littere iste legende occurrerint salutem et orationes in Domino Cum sepius oblivio veritati adversetur sagacitate prudentum inventum est ut ea que veraciter facta sunt fideli litterarum memorie commendentur Hinc est quod in notitiam omnium devenire volumus quod abbas Sancti Martini in nostra presentia constitutus protestatus est se emisse a Ladizlao filio Ladizlai novem vineas quas habebat inter vineas hominum abbatis in villa Apaty in Higmogos pro X marcis argenti eodem Ladizlao ibidem astante et hoc ita esse affirmante Et eodem die X marcas eidem L[adizlao] abbas coram nobis per manum Heym hominis regis filii Barnabe persolvit Unde ad petitiones predicti abbatis ut suum forum stare firmius possit litteris sigilli nostri impressione roboratis adnotari fecimus Anno ab incarnacione [Domini] MCCXXII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter