utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04230092

Charter Number: 04230092
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Andreas Dei gratia Ungarie Dalmatie Crohatie Rame Servie Galitie Lodomerieque rex imperpetuum Cum ea que causa sopiendarum litium legitime disponuntur posterorum comendanda notitie rata semper et inconcussa debeant permanere ad regie maiestatis excellentiam precipue pertinere dignoscitur ut que regum auctoritate seu donatione in ampliandis locis divino cultui dedicatis ordinantur standi vigorem imperpetuum sortiantur Hac siquidem et nos consideratione inducti super causa que a multis retro temporibus inter abbatem et conventum Sancti Martini ex parte una et prepositum et capitulum Albensis ecclesie ex altera super decimis tam suis quam etiam populorum suorum in comitatu Simigiensi existentium quas iidem abbas et conventus a iam dictis preposito et capitulo requirebant fuerat ventilata cum regni nostri principibus et maxime mediante viro venerabili magistro Egidio domini pape subdiacono et capellano in hac causa ab ipso domino papa specialiter delegato sollicite invigilare cupientes et inter iam dictas ecclesias pacem reformare sine cuius condimento nec Deo nec proximo placere possunt compassionis animo partium expensis et laboribus admodum condolentes cum utraque ecclesiarum ad nos in temporalibus et ad dominum papam in spiritualibus nullo pertineat mediante et ideo ad utriusque indempnitatem et utilitatem equa lance prospicere teneamur exemplis etiam antecessorum nostrorum qui lites inter ecclesias subortas sepius simili donatione sopiere diligenter instructi de voluntate Albensis ecclesie disposuimus ut monasterium Sancti Martini de redditibus nostris unum timinum salium regalium in Posonio libere et sine contradictione percipiat annuatim secundum quod in privilegio eiusdem Albensis ecclesie continebatur quod etiam predicti abbas et conventus plurimum acceptarunt et promiserunt se de cetero ulterius contra predictos prepositum et capitulum Albense super prefata causa aliquam controversiam non movere ita quod sepedicti prepositus et canonici Albenses presentes et posteri nec non clerici et populi Albensis ecclesie et eorum possessiones a solutione decimarum perpetuo sint immunes Sed ne forte populi extranei cum propriis terris vineis decimalibus monasterio Sancti Martini occasione talis libertatis ulterius se servitio dicte ecclesie subiciant vel etiam prepositus et canonici in acquirendis terris et vineis decimalibus monasterio Sancti Martini ulterius existant iniuriosi et ne etiam eadem ecclesia Albensis et eius populi super possessionibus suis ab aliqua seculari vel ecclesiastica persona iniurias querimoniasque patiantur omnes possessiones eorum in comitatu Simigiensi constitutas tam a Sanctis Stephano et Ladislao regibus quam aliorum regum seu principum sive quorumlibet fidelium donatione collatas ipsorum etiam seu populorum clericorumque eorundem possessiones quantulascumque quas usque ad tempus huius nostre liberalitatis possederunt per fidelem et dilectum clericum nostrum Babus canonicum Geuriensem presente fratre Egidio nunc monacho Sancti Martini ex parte abbatis et conventus Sancti Martini ad hoc destinato connumerari ac notari fecimus in hunc modum In villa Kuysfolwt sunt XXX mansiones quas ecclesia Albensis ex donatione Mag domine habet exceptis parvulis et iuvenibus et habent terram ad quinque aratra vineas quasi XXX silvas quasi XL iugera In villa Nyn [] Uchma [] Kaas [] Sumberen [] Meger [] Sceuleus [] Told [] et in alia Told [] Azalar [] Seud Buduna [] Ulwes [] Wodoy [] Baba [] Muchula [] Merena [] alia Merena inferiori [] Tumurken [] Bagat [] Egris [] Meches [] Kara [] Beu [] Oztupan [] Quer et Bard [] Palian [] [Inka [] Kulked] [] Tord [] Tur [] in villa Gamas superiori [] [Wisch] [] Fer [] Chyopok [] [Had] [] Lela [] [Eusced] [] Cup [] Urs [] Zoulat [] in villa Sancti Nycolai de Zoulat [] [Borroka] [] Nezda [] Keccha superiori [] [inferiori] Keccha [] Feerig[haz] [] Chepel [] In villa Chichol VI mansiones exceptis parvulis et iuvenibus terram C iugera fenetum quasi X iugera vineas VI sed III habent in Chepel silvam quasi X iugera In villa Carath [] Telki [] Zarazozou [] Kerusheg [] Keurusheg [] Kerequi [] Kereki [] Lyuba [] Lyulya [] Chega [] Balvanus [] Berki [] Gyogiu [] Endred [] Scemes [] Capul [] in inferiori Endred [] In Zamard [] Kyralturki [] Ioud [] Gan [] Berey [] Cleti [] Chaba [] Si vero aliquis de hiis qui debent decimas monasterio Sancti Martini de cetero ecclesie Albensi se subiecerint vel prepositus et canonici Albenses aliquas possessiones predicto monasterio decimales titulo emptionis vel donationis vel quocumque modo acquisierint ipsi omnes monasterio Sancti Martini decimas de eisdem possessionibus solvere teneantur Item volumus et mandamus ut predicti sales a festo Sancti Iohannis Baptiste usque ad festum Sancti Stephani regis monasterio Sancti Martini annuatim sine aliqua diminutione vel contradictione solvantur Ut igitur hec regalis ordinatio tam nostris quam nostrorum successorum temporibus salva semper et inconcussa permaneat presentem paginam sub eodem tenore tam ecclesie Albensi quam monasterio Sancti Martini de consensu et voluntate primogeniti nostri regis Bele et Colomani regis Rutenie dilectorum filiorum nostrorum et principum regni nostri concessimus et ipsam fecimus bulle nostre auree munimine imperpetuum roborari Datum per manus magistri Bulsu aule regie cancellarii et Geuriensis prepositi anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo nono venerabili Roberto Strigoniensi reverendo Ugrino Colocensi archiepiscopo vacante sede Cenadiensi Bartholomeo Quinqueecclesiensi Gregorio Geuriensi Cleto Agriensi Britio Waciensi Alexandro W aradiensi Reynaldo Transilvano Stephano Zagrabiensi Bartholomeo Vesprimiensi Iacobo Nitriensi episcopis existentibus ecclesias Dei feliciter gubernantibus Moyse comite palatino Ladislao iudice curie nostre et comite Baciensi Ochuz comite curiali domine regine Dionisio filio Dionisii magistro tawarnicorum et comite Zounukiensi Demetrio magistro dapiferorum et comite Posoniensi Luca magistro pincernarum et comite de Bors Nycolao magistro et comite agasonum et aliis quamplurimis comitatus et magistratus tenentibus regni nostri anno vicesimo sexto Summa omnium hec est habent terram ad D XXC VIII aratra preterea habent iugera tam silvarum quam agrorum et campestrium V milia DCCCC nonaginta VIII iugera Item habent in eisdem terris MCCX et VI mansiones hominum et XII mancipiorum absque canonicis et clericis et quibusdam ioubagionibus habent etiam vineas cultas MMCCXX incultas vero DCXXXI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter