utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04230120

Charter Number: 04230120
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Gregorius filius Basillei et Hab comites de Wigman significamus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum rex Andreas bone memorie causam abbatis Sancti Martini de Sacro Monte Pannonye quam habuit cum iobagionibus castri de Scemte videlicet super terram magistri Smargdi communem cum iobagionibus castri supradicti in duobus locis quam etiam dictus abbas asserens ut dictus magister Smaragdus pro remedio anime sue ecclesie Sancti Martini dimisisset Nos igitur tam abbatem quam iobagiones castri provocantes ad sententiam iuxta quos iobagiones castri curialis comes de Scemte vice comitis Cepani filii Petri stans ipsos interrogavimus ut si magister S[maragdus] terram habuisset communem in duobus locis cum iobagionibus castri Qui respondentes ut in duobus locis terram haberet communem cum iobagionibus castri nos autem sententialiter iudicantes et agnosscentes ut tediosum esset iobagionibus castri in duobus locis cum dicto abbate detinere abbati sepe dicto ab una parte terram quantam in duobus locis possedisset per pristaldum nostrum nomine Zonuk de Vigmam iuxta palatium magistri Smaragdi ultra Wag fecimus assignari Et ut hoc in posterum inviolabiliter permaneat ad petitionem utriusque partis sigillorum nostrorum munimine corroboravimus Anno dominice incarnationis MCCXXXIIII Hec sunt nomina iobagionum qui contra abbatem astiterunt Wz maior exercitus Petrus filius Cuk Daminia Buscard cum suis consimilibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter