Charter Document - 04260018
Charter Number: 04260018
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1265
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1265
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Honorabilj viro et discreto domino g gubernatorj scribatus anesi f dei gracia Gerstensis ecclesie abbas devotum obsequium et oraciones in domino Super illa causa quam habet hospitale de pierno monte pro illis possessionibus in Sweichartsperg veraciter nobis constat quod in pacifica possessione prediorum illorum fuit continue multis annis et ab ipsius hospitalis familia et pluribus aliis probis viris ivstam fuisse possessionem eandem sepe percepimus et frequenter sed quomodo de manibus hospitalis predicti vel quo iure eadem possessio sit elapsa penitus ignoramus super quibus etiam si presentes essemus non possemus aliud attestarj sed petimus ex affectu quatinus secundum meram iusticiam facere digneminj pro paupere domo illa quod salutj vestre proficiat coram deo