utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04270001

Charter Number: 04270001
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0976
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Otto divina favente clementia imperator augustus Constat nos divina donante gratia ceteris mortalibus supereminere unde oportet ut cuius precellimus munere eius studeamus modis omnibus parere voluntati Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet a et futurorum industria quia vir venerabilis Piligrimus sancte Pataviensis ecclesie episcopus optulit nobis auctoritates inmunitatum pie recordationis imperatorum Karoli atque Hludowici nec non domni et genitoris nostri Ottonis piissimi imperatoris in quibus continebatur insertum qualiter ipsi predictam sedem que est constructa in honore sancti Stephani protomartyris Christi ubi etiam beatissimus b confessor Christi Valentinus corpore requiescit cum pertinentibus monasteriis id est cella c sancti Floriani martiris atque Treisma ad monasterium Sancti Ypoliti nec non Chremisaa que est in honore sancti salvatoris fundata et consecrate cum reliquis cellulis sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus sub inmunitatis sue defensione consistere fecerant et confirmaverant ut quicquid ex liberalitate regum regina numque ducum vel ceterorum fidelium eidem sedi collatum fuerat per petuo in cuius dicione consisteret Ob firmitatis namque studium petiit excellentiam nostram predictus presul ut morem parentum sequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostra constitueremus defensione et inmunitatis tuitione Cuius precibus ob amorem dei et reverentiam ipsius sancte sedis assensum prebuimus et hanc nostre auctoritatis inmunitatem firmitatis gratia erga ipsum sanctum locum fieri decrevimus per quam precipimus atque iubemus ut sicut a predictis piis principibus constat eandem sedem sub eorum inmunitate hactenus consistere ita deinceps sub nostra permaneat defensione Et quicquid eidem ecclesie retroactis temporibus collatum fuerate et modernis confertur vel que deinceps collate fuerint per hanc auctoritatem nostram absque alicuius contrarietate teneat atque possideat Et nullus iudex publicus vel quilibet superioris vel inferioris ordinis reipublice procurator in monasteria cellulas ecclesias loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesie quas moderno tempore iuste et legaliter possidere videtur vel que deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augere ad causas iudiciario more audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos seu homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes iniuste distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea que memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato presuli suisque successoribus cum omnibus sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus sub inmunitatis nostre defensione quieto ordine possidere Et quicquid de rebus ecclesie predicte ius fisci nostri exigere poterat totum in luminaribus ipsius ecclesie et stipendiis pauperum servorumque dei ibidem deo famulantium concessimus ut in perpetuum illic proficiat in augmentum quatenus eiusdem sedis episcopi una cum clero et populo sibi commisso pro nobis et stabilitate regni nostri domini misericordiam adtentius exorare valeant Et ut hec inmunitatis et donationis nostre auctoritas plenissimam in Christi nomine per cuncta volventis mundi curricula obtineat stabilitatis firmitudinem manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Ottonis invictissimi imperatoris augusti Egbertus cancellarius ad vicem Uuilligisi archicappellani notavi Data XI kal Augusti anno dominice incarnationis DCCCCLXXVI indictione IIII anno vero regni domni Ottonis piissimi imperatoris XV imperii autem VIIII actum Radasbone in Christi nomine feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter