utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04270009

Charter Number: 04270009
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ina nomine sancte et individue trinitatis Chunradus dei gracia Pataviensis episcopus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Quia omnia novalia in manu episcoporum sunt et libere sine plebanis sacerdotibus disponere et ordinare ad suam voluntatem inde possunt significamus omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos inclinati precibus dilecti fratris nostri Odalrici Sancti Yppoliti prepositi in quodam monte in fundo ecclesie sue nondum ad aliquos usus hominum cultas in Pilehiltdorf decimations in his que in eodem monte coluntur vel coli possunt ad supplementum prebende canonicorum regularium Sancti Ypolitie consensu et astipulatione Laurentii plebani de Olricheschirchen in cuius parrochia mons prefatus situs est tradidimus et scripto presentis pagine munimus et confirmamus Et ut hec traditio rata et inconvulsa in perpetuum permaneat inpressione sigilli nostri roboramus Huius rei isti sunt testes conscripti ex clero Johannes abbas de Chotwige Marchwardus prepositus Niwenburgensis Oldalricus prepositus de Ardacher Otto notarius ex laicis Alrammus de Chambe Richkerus de Wesen Hartmodus de Hage Otto de Staudersdorf Hec acta sunt anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi millesimo CLXprimo indictione VIIII XIII kal Aprilis data apud Sanctum Yppolitum eodem die
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter