Charter Document - 04270010
Charter Number: 04270010
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Robertus dei gracia electus Pataviensisa omnibus Christi fidelibus salutem imperpetuum Congruum iuxta ordinis nostri officium ducimus ut rationabiles petitiones religiosorum et laicorum admittamus et precipue illorum negotia qui sunt de gremio ecclesie nostre promoveamus inde honor noster accrescit et augmentatur atque in celis retributione indeficiens nobis accumulatur Que cum ita sint presentis pagine scripto significamus omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos inducti precibus dilecti ministerialis nostri Marchwardi de Schonenbuhelen et assensu Gebhardi plebani de Medelech concambium inter eos fieri permisimus et approbavimus Marchwardus prefatus cum astipulatione filiorum suorum decimationes de vineis quas ab ecclesia nostra in Sconenbuhlen in beneficio tenet nobis resignavit hac interposita conniventia ut nos easdem decimationes ad plebesanam Medilicensem ecclesiam ad usus Gebhardi sacerdotis et suorum successorum traderemus e converso prefatus Gebhardus portionem decimationum que eum attingebant in Geroltingen in manus nostras ex festinavit eo tenore ut nos ardem decimas ad prefatam capellam Geroltingen traderemus et petitione Marchwardi et heredum suorum sacerdotem ibidem ordinaremus qui baptismum quoque et sepulturam teneat cui et omnia pertinentia Geroltingen salva reverentia matricis ecclesie concederemus Ut hoc factum cunctis diebus presentis seculi ratum et inconvulsum maneat presentem chartam scribi iussimus et impressione sigilli nostri roboravimus Hec acta sunt anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi MCLXV indictione decima tertia Huius rei isti sunt testes conscripti de clero Albuvinus prepositus de Mosbach Uotto de Riede Uotto archidiaconus et notarius Jacobus archidiaconus Heinricus prepositus de S Floriano Albero decanus Diethmarus canonicus ex laicis Uotto et frater eius Ingilbertus Ruodegerus de Aheimen Ougo de Pezerichswanc e Walchun de Slehdorf Uodalrich de Strachen Sibot de Camperch Rudeger de Holzhusen Walchun de Harde Rudolf Vulchrat Chadelhoch