utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04270019

Charter Number: 04270019
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Wolkerusa dei gracia Pataviensis episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Cum signatum sit super nos lumen vultus domini consequens esse rationis atque salutis argumento probatur ut trutina discrectionis sollerter utentes in lumine vultus eius humiliter ambulemus et actus nostros ita certo moderamine libremus quatinus in transactis conscientiam nostram sero facti non peniteat nec de futuris anxia solicitudo animum iugiter torqueat Est quoque contra quod eiusdem illuminationis et gracie dono sumopere conandum dinoscitur ne videlicet edax rubiginose vetustatis oblivio gesta vel statuta seu quevis hominum negotia que digna sunt memoria facile possit abolere Sane propter hec et ob alias necessitudinum occasiones provida veterum sollercia posteritati consulens salubriter adinvenit et statuit ut singule mortalium etates temporum suorum gesta scitu digna publicis litterarum instrumentis successoribus suis licite transferente atque sic tenenda mandarent et mandata perpetuitatis iure munirent Nos igitur eodem cautionis genere rationabiliter utentes omnibus Christi fidelibus presenti pagina manifestamus quod communicato pruden tum virorum consilio cum dilectis filiis et fratribus nostris in Sancto Ypolito de predio suo hoc est tribus beneficiis in Wolfsperge iure concambii convenimus eo tenore ut ipsi kathedraticum nostrum scilicet IIII talenta in parrochia sua Chapellen perenniter habeant nos vero et Pataviensis kathedra memoratum iam predium perpetuo iure possideamus Mox etiam Sifridus pincerna dilecti nostri Hartwici Ratisponensis advocati domum suam cum predio quod in eodem loco prius habuit nobis in proprietatem et possessionem libere tradidit ipsamque cum predicto concambii predio facto nobis hominio sibi cum uxore et parvulis iure feodali suscepit Hanc itaque facti nostri seriem presentibus scriptis annotatam ut perenniter inconvulsa maneat et illibata pontificali iure confirmamus et impressione sigilli nostri consignamus et ne quis eam infringere presumat auctoritate domini nostri Jesu Christi omniumque celestium virtutum potestate nec non et per tremendum diem iudicii sub anathematis intermina tione denunciamus Facta sunt hec presentibus ecclesie nostre ministerialibus Richero de Wesen et aliis conpluribus presentibus quoque Hademaro de Chunringen Wichardo de Veldesperch et Werenhero de Celkingen et alliis quam plurimis Hartwici Ratisponensis advocati vasallis Anno domini MCXCVII indictione XV pontificatus nostri anno VII feliciter Ego Hainricus decanus subscribo Ego Meningodus canonicus et arcipresbyter subscribo Ego Wernherusg canonicus subscribo Ego Eberhardus canonicus subscribo Ego Chadelous subscribo Ego Richerus canonicus Pataviensis subscribo Ego Chuonradus canonicus subscribo Ego Hartnidus canonicus Pataviensis subscribo Ego Arnoldus canonicus subscribo Ego Tymo canonicus subscribo Ego Siboto canonicus subscribo Ego Hermannus canonicus subscribo Ego Albero canonicus subscribo Ego Hainricus subscribo Ego Dietmarus canonicus subscribo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter